Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 403 > >|
1Quæ autem pendent ab aliis, & corpore ca­
rent
, alia aliorum ſunt cauſæ, alia nullius.
Et quæ aliorum ſunt cauſæ, vt perpetuò
cauſæ
ſint corporibus etiam immortalibus
annectuntur
, vocantúrque ſubſtantiæ pri­
.
Quatuor igitur in his ſpectanda erunt,
vt
intelligunt, vt producunt, vt manent
(in æuo enim eſſe videntur) vt mouent, at­
que
corpori aſſiſtunt.
Plurima verò in hoc
genere
& in vltima tractatione ad libros de
æternitatis
arcanis reiecta ſunt, quòd cùm
omnia
hæc ſupra humanam mentem ſint
clariora
, & quæ apertiùs demonſtrari pote­
rant
, tùm generalia, tantùm huic negotio
pertinebant
.
Quæ verò immortalia & in­
corporea
nullius erant cauſa: mortali cor­
pori
annexa fuêre.
Alia igitur horum ma­
nifeſta
, alia de quibus eſt dubitatio.
Atque
illa
ſi ſint præclara magis, dæmonas quidam
vocant
, de quibus ante intelligentias tra­
ctabimus
.
Tum verò ante illud de xxiv. ge­
neribus
repræſentationum dictis, ob rei affi­
nitatem
: plerique enim mirabilia ſunt, ad
hos
veluti cauſas referunt.
Verùm cùm an
ſint
, nondum liqueat naturam ſpectantibus,
de
his tantùm, velut de probabilibus loque­
mur
, initium ab effectibus, ſolúmque id
cum
dubitatione ſumentes.
At de intelle­
ctus
immortalitate, illiúſque ſeparatione,
aliàs
dictum eſt.
Reliquum eſt igitur, vt de
propriis
illius affectus loquamur.
Sunt au­
tem
artes, de quibus ante illa tractabimus,
tùm
de rebus, quæ artibus ipſis conſtant.
Ante artes, de ſcientiis atque intellectu di­
cendum
erit.
Nam de Prudentia, in libris
de
Sapientia diſputauimus.
At priùs de Ani­
ma
& Intellectu dicendum erit, quoniam
non
eſt ſcientia, neque principiorum cogni­
tio
abſque illis.
Atque poſt hæc de leuioris
cuiuſdam
generis ſubtilitatibus ſeu inutili­
bus
, quæ nec ad artem, quòd non confe­
rant
: nec ad ſcientiam, quòd non demon­
ſtrentur
, referri queunt.
Rurſus, vt anima
corpori
mortali annectitur, ſenſus fiunt:
atque
inde cùm ſenſus non ſint, niſi etiam
ſenſibilia
, tum verò ſenſu ſenſibilia perci­
piente
voluptas ſit, antea de his tribus di­
cendum
erit, ſcilicet de ſenſu, ſenſibilibus,
ac
voluptate.
Colores tamen ad luminis tra­
ctationem
ob commodum reiicimus.
Cor­
porearum
verò ſubſtantiarum aliæ quidem
immortales
, vt cœlum: aliæ corruptioni
obnoxiæ
.
Horum etiam quædam ſimplices,
aliæ
mixtæ.
Atque omnium horum ſunt
principia
quædam, velut locus & motus,
& corporum repugnantia, & certa menſu­
ra
ſubſtantiæ: neque enim diſſolui poteſt
corpus
in incorporea, neque vacuum admit­
titur
.
Tum etiam forma eſt principium, at­
que
communis cum aliis tam generabilibus,
quàm
ingenerabilibus corporibus.
Igitur de
omnibus
his quinque, tum de materia, pri­
mo
loco, atque in primo libro tractandum
erit
.
Poſt hæc de quatuor elementis ( tot
enim
exiſtimantur ) inde de cœlo, pòſt de
luce
, lumine atque coloribus.
Inde ad com­
poſita
corpora deſcendendum.
Horum quæ­
dam
perfecta, quædam imperfecta, de qui­
bus
primò dicendum erit.
Conſtant hæc mi­
ſtione
.
De miſtione igitur quinto loco di­
cendum
erit.
Perfectorum autem corporum
& quæ viuunt, quædam vitam in ſeipſis
habent
, atque horum alia aqueæ ſubſtan­
tiæ
, quæ Metalla vocantur: quædam ter­
reæ
, quæ Lapides dicuntur: Cùm verò hæc
generatione
& corruptione, & mutatione
qualitatum
fiant, imprimis de metallis: de
mutatione
qualitatum, quam barbari vo­
cant
Altercationem, dicendum erit: pòſt
de
Lapidibus.
Eorum autem quæ vitam
aliundè
trahunt, quædam motu carent, vt
arbores
, & herbæ, de quibus octauo loco
dicendum
eſt: pòſt de his quæ motu prædi­
ta
ſunt, non tamen ſemine generantur.
At
de
generatione tali dicendum erit: ſicut in
decimo
de Generatione, quæ ſemine in ani­
malibus
fit.
Atque hæc animalia intellectu
carent
.
De corpore verò, quod ſummam
perfectionem
conſecutum eſt, ( illud autem
eſt
homo ) cur factum ſit, & de illius for­
ma
atque actionibus dicendum erit.
Duode­
cimus
verò ea tractat de illo, quæ ad cor­
pus
pertinent, atque hæc quatuor ſunt ge­
nerum
: quædam enim aliis ſunt communia
animalibus
, quædam propria: quædam ſunt
actiones
ex ſubſtantiæ propria quadam na­
tura
, quædam verò quæ ad illius manife­
ſtam
ſtructuram referuntur.
Iam verò &
quædam
ſunt accidentia, de quibus dicen­
dum
eſt, velut grauitas, leuitas: hæc au­
tem
in elementis, denſitas, raritas, aſpe­
ritas
, lenitas, durities, mollities: atque
hæc
in miſtis, communiáque, velut genitis
nitor
, perſpicuitas, figuráque genitis ſo­
lùm
.
Quædam verò de aliis tantùm dicun­
tur
, vt generatio, corruptio, nutritio, mu­
tatio
, auctio, attractio, retentio, conco­
ctio
, expulſio.
Subtilitas verò in omnibus
his
, quorum genera numerauimus.
Quod
igitur
tot ſint, de quibus tractandum eſt, &
quòd
plura eſſe non poſſint, tùm verò quæ
de
illis demonſtranda, & quo ordine, abun­
me explicaſſe reor.
Vnde non leuis vti­

litas
ex tanto labore, ſed quanta vnquam
alia
ex tractatione poſſit haberi, ſeu ad
vnum
tantùm genus, ſeu ad plurima refe­
ratur
.
Primùm enim ad omnem naturæ co­
gnitionem
confert, & ad difficilium rerum
ſcientiam
, & obſcurarum inuentionem, li­
bris
quoque interpretandis omnibus aliqua
in
parte auxiliatur.
Artium vires docet, ac
noua
quædam ſcitu iucunda commonſtrat,
tum
ex his etiam, quæ ad comparandas di­
uitias
, & opes non parùm momenti afferunt.
Decernit & circa antiquas, & non leues du­
bitationes
, quid verum ſit, velut in chymi­
cis
.
Oſtendit & prodigioſa opera tùm natu­
, tùm artis.
Reuocat & antiqua in vſum
inuenta
, quæ vetuſtate, vel bellis gra­
uiſſimis
excoluerunt.
Et quæ ſenſibus ad­
miranda
videntur, cur fiant, in omni­
bus
edocet.
Iam verò propoſitum rem ag­
grediamur
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index