Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 403 > >|
1multum abſumit alimenti, ideò perſæpe mi­
nus
durat prunis: ſed hoc non merito ſui
eſt
, ſed quia celerius alimentum finitur.
His
de
cauſis & à pingui humido flammæ diu­
turnæ
, & à tenui atque ſicca ſubſtantia im­
menſæ
creantur.
Nam in tenui & arida
ſubſtantia
celeriter flamma flammæ ſucce­
dit
, atque ob id in maximam molem creſcit.
Quòd ſi hæc ambo iungantur, & arida, te­
nuiſque
ſubſtantia, & pingue ac plurimum
humidum
, velut in bitumine, tunc flam­
maximæ, & diuturnæ excitantur.
Ob

id
verò manifeſtum ſit, cur bitumini ar­
denti
aqua iniecta maiores excitet flam­
mas
, quod etiam Georgius Agricola, vir
noſtræ
tempeſtatis memoria dignus, narrat:
eſſe
ſcilicet in Iſlandia inſula montem, no­
mine
Heclam, ex quo ignis emiſſus ſiccis
extinguatur
, aqua verò alitur.
Id autem fer­
commune eſt omnibus validioribus
flammis
: vnde etiam fabri inſperſa aqua
ignes
excitare ſolent: cùm enim ardentior
fuerit
ignis, à frigido incitatur, & ab hu­
mido
alitur, quorum vtrunque aquæ ineſt.

Ea
de cauſa etiam ignis qui follibus accen­
ditur
, cùm validus ſit, aqua modica non
extinguitur
, ſed robuſtior euadit.
Folles
namque
ignes accendunt, quoniam mo­
tum
concitant: inde ex motu penetrat
vis
& exurit.
Neceſſarij autem ſunt in me­
tallis
, quoniam à paruo igne non liqueſ­
cunt
, ſed ſerò, ideò prius exuruntur quàm
liqueſcant
.
Sed à follibus ignis accenſus
mouetur
& penetrat, ac colliquat metalla.
Vnde non paruum compendium in celeri
exitu
, & quòd minus impenſæ perit, &
metalli
portio minor vritur.
Folles igi­
tur
ad accendendum ignem atque mollien­
dum
ac liquandum aptiſſimi ſunt.
Itaque vt ad inſtitutum reuertar, aqua

ſolet
vehementes accendere ignes, quoniam
humidum
ipſum quod exhalat, pinguius
redditur
, nec à circumfuſo fumo abſumi­
tur
, ſed totum ignis ipſe depaſcitur, quo
purior
inde factus, & ſimul collectus à
frigido
alacrior inſurgit.
Vnde etiam ignes
qui
aqua excitantur & accenduntur: conſtat
autem
pice nauali & Græca, ſulphure, vini
fæce
, quàm vocant tartarum, ſarcocolla, ha­
linitro
, bituminis ſpecie, illa quam vocant
petroleum
.
Relatum hoc ad Marcum Grae­
cum
.
Additur igitur calx viua duplo pon­
dere
, & cum ouorum luteis pariter miſcen­
tur
omnia, & in fimo equino ſepeliuntur.
Aliud: Sulphurei olei, petrolei, iuniperini
olei
, & halinitri æquales ſingulorum par­
tes
: nigræ picis, pinguedinum anſeris, &
anatis
, ſtercoris columini, eius liquoris,
quam
vocant liquidam vernicem conſtant
autem
oleo ſeminis lini, rurſus ſingulorum
tantundem
: aſphalti partes quinque: exci­
pe
ardente aqua, & in fimo equino ſepeli.
Aliud etiam: Vernicis liquidæ, ſulphurei
olei
, & iuniperini, & eius quod fit ex lini
ſemine
, & petrolei, & lachrymæ lariginæ
partes
æquas ſingulorum; aquæ ardentis
tres
ac mediam, tum halinitri, ligni lau­
rini
ſicci vi puluerem redactorum quan­
tum
ſufficit, vt omnia ſimul miſta, luti
ſpiſſitudinem
recipiant.
Hæc omnia vitreo
vaſe
excipe, & in fimo equino tribus men­
ſibus
ſepeli.
Si igitur ex his pilæ lignis hę­
reant
, ſpontè imbribus accenduntur: ſed
hoc
non omninò ſemper euenit.
Illud au­
tem
ſemper euenit, vt iam accenſus nul­
lis
aquis extinguatur.
Puluis autem qui fa­
cillimè
ardet, & cuius flamma vehementer
exurit
, conſtat pyrio puluere, & tertia ſul­
phuris
ac Græcæ picis parte.
Porrò plu­
ra
his in libris de rerum Varietate ſcrip­
ſimus
: hi autem exercitationem omnium
continent
locupletem, quæ hîc ratione

explicantur
.
Quonam pacto verò aquâ non
extinguantur
hi ignes, facilè patet conſi­
deranti
, quòd motum adeò vehementem
ciunt
, vt flamma flammæ follium loco ſit.
Ob id igitur paruam flammam facilè eſt
extinguere
, magnam autem difficillimum.

Non
ſolùm enim quòd maior ſit, diffici­
liùs
extinguitur parua, ſed quòd motum
excitet
vehementem, à quo ( vt dixi )
flamma
fouetur.
Ab magnitudine autem
motus
& flammæ procul abeſſe coguntur

homines
: vnde etiam auxilium primò deeſt,
inde
fumo abundante ſubit deſperatio.
In
his
caſibus tria auxilia ſolùm ſuperſunt: vt
detrahatur
materia ardere apta, vel vt
murus
ex lapidibus erigatur, lapideſque ſu­
per
incendium proiiciantur, quo quidam
amici
noſtri vicinam ſuam domum ab in­
cendio
ſeruauerunt: vel quo vti ſolemus
dum
luci ardent, aut ſegetes, vt pars in
quam
ignis fertur accendatur.
Nam ſic
extincto
eo igne, vel etiam nondum ex­
tincto
, maiori ſubtracta materia, peri­
culoſo
, ſed vtili tamen inuento, ſerua­
mus
reliquum.
Hoc autem auxilij gene­
re
ſeruati ſunt luci noſtri in Nouarienſi
agro
, non multum abſimili, quo loci
dominus
ſæpe ſeipſum à periculo libe­
rauit
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index