Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 403 > >|
1quæcunque fertur, vt etiam ignis ad pabu­
lum: vnde ſi fricetur, vehementiùs trahit ob
calorem.
Indicio eſt quòd omnis gemma la­
neo panno affricta & feſtucas, arborum ſicca
folia ad ſe rapit: quæ vbi adhæſerint, mouen­
tur
: quoniam pingue quod in lana latet gem
annectitur, & affricando concaleſcit:
ſuccino verò diſſoluitur.
Propterea gemmæ,
lineorum affrictu non trahunt, ſuccinum tra­
hit.
Neque enim lapidis Magnetis, & ſuccini
eadem trahendi ratio: nam ſuccinum omne
leue trahit, Magnes ferrum ſolùm Succinum
interpoſito corpore non mouet paleam, Ma­
gnes ferrum.
Succinum non trahitur viciſ­
ſim à palea, Magnes trahitur à ferro etiam
Palea à ſuccino in nullam partem dirigitur,
ferrum modò ad Boream, modò ad Auſtrum
contactu Magnetis tendit, Denique ſuccini
attractio calido & frictione iuuatur multum,
Magnetis eo ſolùm quòd purior pars lapidis
redditur.
Quid tandem? ſuccini attractio haud du­
biè eſt ſimilis illi, quæ à cucurbitula ab igne
& cæteris calidis, ob pingue illud calidum in­
natum, quòd etiam adhærens parietibus ( vt
dixi ) conclaui etiam in tertium diem bene
olere facit.
Eſt enim in omni bitumine hu­
midum pingue calidum, ob quod etiam faci­
lè ardet.
Sed in trahendo inter bitumina
ſuccinum, inter ſuccini genera cinereum,
quòd circa oſtium Viſtulæ ad Pucecam in
littore maris effoditur: hoc enim, vt Agricola
refert, dum ferro attereretur, folia ex humo
ad duos pedes in ſublime ad ſe trahit.
Hoc
igitur vnguentis aptiſſimum.
Candidum verò
è mari Germanico eruitur, è quo etiam lu­
ſoriæ teſſerulæ fieri ſolent.
Eſt & melleum,
& vinoſum, & aureum, quòd in fonte ſolet
inueniri Sueuiæ, iuxta cœnobium cui nomen
eſt Degeræ lacus.
In ſuccino relucent omnia
genera paruarum rerum, muſcæ, formicæ,
piſciculi, folia, ramenta: nam comprehenſa
humido ſuccini tenaci, euadere nequeunt,
inde affluente humore copioſo concreſcunt,
ſiccanturque, & ob id putreſcere nequeunt,
relucentque æterno ſepulchro, ac nobiliore
quàm Artemiſia Mauſoleo conſtruxerit.
Pa­
rum redolet ſuccinum ſpontè, ſed tamen cùm
vritur, myrrhæ odorem ſuauem mitit.
Adul­
teratur ſuccinum melleum oui candido, &
croco, & dragaganti lachryma.
Vnde qui ſo­
lertius agunt, formicas, culices, muſcas, &
ſcobem ferri, tum ramenta, paleaſque hinc
illincque miſcent, tum ſuccini veri partem

tenuiſſimam in puluerem redactam addunt,
vt bene oleat, & feſtuca, trahat.
Sunt etiam
qui affirment non ſolùm candidum ouis
quod veriſſimum eſt, ſed etiam luteum co­
ctum auræ expoſitum ſuper lapidem, adeò

dureſcere, vt ipſum in lapidis etiam ſpeciem
tranſeat.
Dureſcit enim atque concreſcit
quod pingue eſt, niſi putreſcat.
Non putreſ­
cit quod expers eſt humidi aquei.
Expers eſt
autem aquei humidi oui vitellum, cùm torretur.
Succinum.
Hippocra­
tes & Acron
medici A­
thenas à pe­
ſte liberarunt.
Cur ſucci­
num paleas
trahat.
Succini ad­
ulteratio.
Oui vitel­
lum quomo­
do in lapi­
dem tranſeat.
Ambra.
Succino fragrantior eſt Ambra, vt cùm
precioſiſſimis conferatur mercibus.
Naſcitur
iuxta Sichrim Arabiæ felicis oppidulum.
Mira illius vis ad cerebrum: multa graue
olet propter odoris magnitudinem: tenues
habet craſſis partes immiſtas.
Creditum eſt
eſſe ſemen piſcis horrendi monſtroſique ex
cetaceo genere, cuius caput lapidis referat
duritiem Hic in Africæ Oceano oritur, eiufſ
que nomen ambar: vnde thymiamati nomen

inditum.
Sunt illius tria genera odore, colore
atque pondere ſibi inuicem reſpondentia.
Al­
bum leuiſſimum, odoratum, optimumque:
nigrum grauiſſimum, odore carens, atque
ignauum: cinereum omnibus his mediocre.

Sultanus olim Ægypti tyrannus ſolebat ce­
reis immiſcere ambram, voluptati, atque
valetudini ſimul conſulens Nos quibus ca­
rior eſt ambra, nec opes regiæ, laſeris ſuc­
cum, aut thus poſſemus immiſcere: nam vt
illa regibus, ita hæc priuatis magnifica at­
que decora, ac delitiis apta.
Petroleum autem
oleum eſt, quòd ex bitumine caloris vi ſpon­
tè fluit, tenuiſſimum & calidum, grauiter
olens: vocat vulgus oleum de Saxo: dolori­
bus frigidis etiam diuturnis præſens auxi­
lium.
Minus malè olet, mihi bene ore vide­
tur, quod propriè Aſphaltum dicitur, pici ſi­

mile, ſed durius, ſplendidius, & minus malè
olens, etiam quibus malè olet.
Effoditur è
Paleſtinæ lacu.
Tanta verò vis luto huic, vt
circumcirca per 15000. paſſuum, neque ar­
bores vireſcant, neque floreant, nec fructum
edant, ira cœli quaſi in terras illas ſæuiente.
Carbones conſtant terra pingui, leui, atra:

per totam Miſenam effodiuntur in monte
iuxta Zuiccam vrbem ad Muldam ſitam.
Fa­
bris in vſu ſunt.
Virtus minor quàm Aſ­
phalto, ſed tamen generis eiuſdem.
Vt verò
ſuccinum ac bitumen plerunque benè olet,
ita ſemper ſulphur malè.
Communia ſunt
vtrique, ardere facilè: ſed ſulphur vt faci­

liùs, ita Aſphaltum diutius.
Verùm caue, ne
pro Aſphalto bitumine, litera mutata Aſpa­
lathum legas, arborem odoratam, quam no­
ſtri (vt reor) Santhalum vocant. Vſus ſulphu­
ris egregius eſt, ac multiplex: nam ex eo pri­

mùm pyrius puluis fit, nec abſque eo: mate­
ria eſt enim omni igni apta, vt ſuperiùs de­
monſtrauimus.
Reſiſtit etiam aquis, vt illis
immerſum multis maneat ſeculis: ab hoſte
quod pleriſque nunc contingit, tutius aqua,
quam ab amico igne.
Idem cælatas figuras
gemmis liquefactum, ſi quid aliud, ad amuſ­
ſim reddit.
Et illitum ac ſuffitum, ſerpentes,
formicas, ac culices necat, prohibet, fugat.
Illitum & potum, ſcabies, lepras, & Galli­
cum morbum tollit.
Sed vehementiore vi
oleum eius.
Quomodo fiat, inferius docebi­
mus.
Refert Reinerius Solenander, purum
auri admotum leniter, carbonum inſtar ar­
dentium crepitare.
Cum enim propè ignis
natura accedat, aëre præſertim motum cien­
te, vapores remittit.
Vnde non ſemper, ſed
cùm frangitur, id contingit.
Ambræ ele­
ctio.
Candelæ be­
ne olentes.
Petroleum.
Aſphaltum.
Carbones.
Sulphur, &
illius vſus.
Santhalum
eſt Aſphala­
tum.
Sal terræ magis ſulphure eſt particeps:

vnde ſuccus cum terra dici poteſt.
Oleum in
ſe continet, ſi bitumini immiſceatur.
Vnde
Arrianus refert, apud Ichthyophagos, in In­
dica, ex ſale oleum illos excipere: Indicio quo­
que eſt, quòd oliuæ littore maxis gaudeant:
nam ſalſum ſolùm etiam, non leuiter pingue
eſt.
Sed (vt dixi ) oleum omnia ſic continent,
quòd vi ignis detrahi poteſt.
At multum non
poteſt continere, niſi bitumen admiſtum ha­

beat.
Eſt genus ſalis foſſile, vt quòd Sal pe­
træ dicimus, & Ammoniacum.
Hoc omnium

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index