Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 403 > >|
1ab ea, quæ eſt eſt in L, ideo tranſit ad C,
& non redit: reliqua Geometrica, oſtendens
partem mediam inter L, & B, in conuer­
ſione altiorem eſſe, quàm ſit pars media in­
ter B, & O.
Indicio etiam eſt, quòd plum­
bea ſphærula impoſita, cùm à nulla alia re
prematur, aſcendit tamen in K.
Et demon­
ſtratio hæc eſt: Sit tignum A B, in plano
A C, eleuatio partis A D, tigni ſit D C,
eius partis cochleæ pars correſpondens AE,
& altitudo DE, ſit gratia exempli ſeſquial­
tera DC, & ducatur recta AE, erunt igitur
omnes lineæ inter A D, & A C, minores
lineis è directo conſtitutis inter AD, & AE,
ex demonſtratis in ſexto elementorum Eu­
clidis:
13[Figure 13]
Aliquid per­
petuò deſcen­
dit
, quod in
fine erit al­
tius.
Demonſtratio
oſtendens
quod cochlea
verſa graue
aſcendit.
Circumuertatur igitur AB, ita vt quando
E, erit in humillimo loco, pondus rotun­
dum in A, poſitum ſit in directo D.
Quia
igitur D E, longior eſt D C, igitur ſi E,
erit in oppoſito ſui loci, erit infrà C: ſed
C, eſt in directo A, igitur pondus erit in­
feriùs quàm ab initio: ſed omnes lineæ ſer­
uant eandem rationem, & ſunt longiores
etiam in circumferentia A E, quàm in re­
cta A E, à linea A D, quia pars eſt minor
toto: igitur conuerſo A B, pondus deſcen­
det in AE.
Sed omne graue liberum in mo­
tu deſcendit, igitur pondus perueniet ad E.
Sed quum erit in E, circumactum deſcen­
det verſus F, non verſus A, tum ob impe­
tum, tum quia pars quæ eſt inter A, & E,
aſcendit, nam in priore motu deſcenderat:
pars autem E F, adhuc deſcendit, igitur
pondus perueniet ex H, in A, quare ex A, in
B, multis conuerſionibus eadem ratione fa­
ctis.
Facilè autem ligula circumdata calamo
hoc, quod tibi perdifficile forſan videtur, ex­
perieris.
Sed ad rem reuertor. Cochlea quam Vi­
truuius docet, alieno indiget auxilio, hæc
autem noſtra ſeipſam circunducit: ſed eò
faciliùs, quò ſpiræ canalis frequentiores
fuerint, & machina mollius aſcenderit.
Quò
verò faciliùs circumagetur, eò ſerius: hoc
enim fermè generale eſt in omnibus machi­
nis.
Ita contrariis rationibus celeriter aquam
tranſmittet, ſed difficiliùs reuertetur.
Por­
rò difficultas facit vt machinæ magis atte­
rantur, & aquarum multitudine ac impetu
indigeamus.
Verùm celeritatem cum diffi­
cutate eligemus, vbi torrens fuerit, & ripa­
rum altitudo immodica.
Nam ſi inſtrumen­
ti aſcenſus mollis fuerit, reddetur inſtrumen­
tum ob longitudinem grauiſſimum.
Eadem
in magnitudine & prauitate ratio.
Nam par­
uum facilè circumagitur, ſed ſerò irrigat.
Vſus eius vbi modica terra eſt irriganda, &
flumen profundum, & leniter currit, & ripæ
altiores.
In contrariis cauſis magnis vtemur
machinis.
Machina
Auguſtana.
Eſt & alius machinæ modus ( vt intelli­
go ) Auguſtæ, qui tamen ſub hoc genere
comprehenditur.
Columna verſatilis A B,
rota cum paxillis vertitur à flumine, iuxta
14[Figure 14]
rationem à nobis ſuperiùs declaratam, dum
de motuum tranſlatione ageremus.
In ea
curriculi pro numero cochlearum, gratia
exempli, CDEFGHK, & cochleæ pro nu­
mero vaſorum, & vaſa pro altitudine: vaſa
autem LMNOPQR, fixa in columna ST.
Verſa A B, vertuntur in curriculis cochleæ
omnes, quarum infima C, haurit aquam
ex ſubiecto flumine, & transfundit eam in
vas L, à quo haurit cochlea D, transfun­
dens aquam in vas M, atque ita vno motu
columnæ A B, C in L, D in M, E in N,
F in O, G in P, H in Q, K in R, aquam
fundunt, haurientes è ſubiectis vaſis.
R, au­
tem transfert aquam per os V, in locum de­
ſtinatum.
Contingit rurſus dubitatio: quia
cochleæ ore ſuperiore aſcendente, aquam
mittere haud debent.
Quamobrem primam
triplicem fecimus.
Sed videntur ſubſultem
effundere dum aſcendunt: quia ( vt demon­
ſtratum eſt) partes deſcendunt, & aqua tota
deſcendit, quam ob cauſam compreſſa exi­
lit: ſed non quemadmodum ore cochleæ
deſcendente, ſed pluribus circa eundem axem
cochleis poſitis, fit continua non ſolùm,
ſed æqualis aquarum effuſio.
Atque hæc de
machinis iuxta prima genera, & ſpecies di­
cta ſint.
Sed poſtquàm de motibus natura­
libus ſermonem habuimus, qui in loco
fiunt, par eſt vt quid ſit locus intelligamus.
Nam & hoc eſſe quintum naturalium rerum
principium ſuppoſitum eſt: ſuppoſitones au­
tem hæ, ſecundùm ſenſum demonſtrationi­
bus ipſis ſunt firmiores.
Quid igitur ſit locus,
ſciendum eſt.
Eſt igitur locus, vltima corpo­
ris ſuperficies, corpus contentum ambiens.
Manet autem recedente corpore, quia ad cœ­
li ambitum comparata eſt.
Manifeſtum eſt
igitur, locum quemlibet æqualem eſſe cor­
pori in eo contento ad vnguem: & quòd om­
ne corpus eſt in loco, & quòd in omni loco
aliquod corpus eſt.
Nam omne corpus ſuam
habet extremam ſuperficiem, & illa vbi nul­
lum aliud ſit corpus à quo contineatur vt vl­
timum, cœlum eſt ei locus: alia autem cor-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index