Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 403 > >|
1rum in modum dormiens in littoribus. Hi­
ſpani, lupi potiùs nomine illum ſignificant:
Erigi ac ſubſidere pilos in pellibus pro ma­
ris vario affectu tam multi etiam nunc affir­
mant, vt plinio huius rei authori gratias de­
beamus.
Sed forſan naturale eſt omninò: ſi­
quidem auſtrinis flatibus implentur, & ob
id eriguntur, borealibus exinaniuntur, &
ſubſident: ſic enim obſeruauit Rondelle­
tius.
Nos ex illius corio cingulum habemus,
quo enſis dum equitamus accingitur.
Serò
amittit pilum: corium bubalo ſimile: colos
pili varius: ac lyncei pelli quoquo modo
ſimilis.
Dextram pinnam capiti ſuppoſitam
affirmant, ſomnum conciliare, firmaré­
que.
Atque hic eſt piſcis, cuius pellem di­
ximus ſuprè non tangi è fulminibus: atque
ſi de eo, quæ referuntur omnia vera ſunt,
neſcio an aliud mirabilius natura fecerit:
quandoquidem & quoſdam morbos eadem
pellis geſtata ſanare credatur.
Ocreæ quæ
illius adipe oblinuntur, aquam non remit­
tunt.
Nec nauium tabulis infeſta glacies, ſi
eo inungantur.
Commune etiam eſt hoc
cetaceorum omni generi.
Refert Olaus
Magnus coria eo inuncta, à muribus non
arrodi: atque ob id equorum ornamenta,
eo inungi ſolere: in cauſa odorem eſſe ne­
ceſſe eſt.
Halicibus infeſti præcipuè ſunt,
quorum maximam multitudinem deuorant.
Diuturnæ vitæ eſſe exiſtimandum eſt, quod
magnum ſit, ſanguineum ac ſpiret.
Senio­
ribus honorem deferre videntur, illis enim
in mare deſcendentibus ſequuntur iuniores:
nam ſeorſum in littore iuuenes ac ſenes
degere ſolent.
Captum aut percuſſum vnum
è ſociis, cæteri tanquam auxilium laturi
ſequuntur, ſuum more, quibus etiam vo­
ce aſſimilantur, Ob id ergo dolis piſcato­
rum obnoxij ſunt.
Piſcatores enim nigra
pelle induti, dum fœminæ vitulæ vocem
referunt, multos mares in inſidias trahunt.
Nullum mare fermè horum genere caret:
ſed parum inter ſe differunt, qui in Medi­
terraneo, & Auſtrali, atque Boreali Ocea­
no, tum alibi inueniuntur, quemadmo­
dum & ſues.
Erudiri etiam dicunt, & diſcipli­
næ eſſe capacem, agnoſceréque familiares,
& populum mugitu Romanum ac geſtu,
quandoque ſalutaſſe, vt videatur natura non
ſecùs ac fortuna, aliis omnia negaſſe, aliis
conceſſiſſe.
Pedes cur
piſcibus qui­
buſdam.
Nihil tamen fermè toti piſcium gene­
ra natura negaſſe videtur, præter exquiſi­
tum ſenſum.
Nam licet ad natationem
pedes eſſent piſcibus inutiles, atque ob id
paucis opportuni: quibuſdam tamen etiam
illorum pedes natura conceſſit, aut quia
in imo aquarum gradiantur, aut in litto­
re: aut armorum cauſa, aut vt in tem­
peſtatibus firmius petris hærerent, aut tan­
quam manus, vt in cancris chelæ.
Viden­
tur autem in polypis, & cancris, ac gam­
maris, tum locuſtis, ſquilliſque pedes om­
nium horum cauſa dati: propterea etiam
lentè natant.
Vidimus in fonte paruulo
Lugduni piſciculos cum duobus pedibus
in parte anteriore quaſi ſub alis.
Erant
autem veri piſces, quos ego capitones li­
benter à capitis magnitudine, quod ra­
nis ſimile habent, lato ſcilicet & humi­
li, ac magno ore appellauerim.
In his vi­
detur natura prouidiſſe, vt è ripa firmius
cibum ſumere poſſent.
An verò à rana­
rum naſcentium numero?
an Cordylus A­
riſtotelis?
ſed Cordylus quatuor pedes
habet.
Piſces bipe­
des.
Contrà inutilis eſt piſcis, quem viuellam

vocant, alij priſtim, quamvis magnus, nam
caro eius haud iucunda eſt, forma tamen
mirabilis eſt hic piſcis, vt qui enſis imagine
cartilagineum quoddam in fronte ferat pal­
morum quatuor longitudine, aut etiam am­
pliùs, ab imo vſque ad ſupremum dentatum
acutis, robuſtiſque dentibus.
Serram Bello­
nius appellauit: qui etiam quinquaginta
octo dentes habere eam affirmat.
Serram ſæpè

vidi, piſcem nunquam.
Piſces etiam volantes
ibi naſcuntur: parui ſunt, & alati, alas habent
iuxta branchias longas, vt ipſi piſces palmo
ſcilicet amplius, quæ dum hument, piſcem
ſuſtinent, cùm ſiccantur, decidunt.
Grega­
tim eunt, & cum Oratis inimicitia interce­
dit.
Multi iuxta Bermudam ſeu Garzam in­
ſulam inueniuntur.
Multa horum genera mi­

hi cognita ſunt.
Parùm manſueſcunt piſces,
quoniam paruo, & hebeti ingenio ſunt: ob
id igitur maximè manſueſcunt delphini, qui
etiam celerrimi ſunt piſcium, vt ingenioſiſ­
ſimi, & affectuum humanorum haud exper­
tes, præcipuè miſericordiæ.
Eadem ratione
aues omnes fermè cicurant: quadrupedia vt
ſunt medio ingenio inter aues, & piſces, ita
aliqua manſueſcunt, aliqua non.
Quædam

etiam timor, non ſinit vt manſueſcant, vt
mures, & lepores: quomodo enim amabis,
quem inſidiari vitæ tuæ ſit perſuaſum?
at hoc
ſibi perſuadent, qui timent: propterea ty­
ranni etiam ſi beneficio multos afficiant, à
nullis tamen ob timorem aſſiduum arman­
tur.
Sic Neroni contigit, nec tamen exiſti­
mes non in multos Neronem fuiſſe bene­
ficium.
Itaque piſces ob ingenij ruditatem,
& incommodam tractationem vix manſueſ­
cunt, & parùm: accedit ( vt dixi ) etiam

plerunque timor.
Cùm igitur delphinus in­
genio valeat, ſicque audaciſſimus, & ſpiret,
atque ob id tractari poſſit commodè, neceſ­
ſe eſt, vt vel ſolus, vel etiam maximè inter
omnes piſces manſueſcat: qui ſi traduci poſ­
ſet in piſcinas, parùm manſuetudine à cane
differret.
Viuella.
Piſces vo­
lantes.
Cur piſces
vix man­
ſueſcant.
Delphini.
Lepores &
mures cur non
cicurentur.
Delphini cur
maximè in­
ter piſces
manſueſcant.
Sed poſtquàm in murium ſermonem inci­
dimus, de illis, illorúmque generibus, quæ
plurima ſunt: aliqua dicenda ſunt, altiùs re­
petitio principio.
Nam cùm animalia pluri­

bus modis diſtinguantur, ex alimentorum
etiam diſcrimine differentias ſumi docuimus
generaliter quidem herbarum, arborúmque,
tum carnium, propriè autem quatuor mo­
dis: aut enim elementorum humido veſcun­
tur, vt chamæleon aëris, ſturio, & multi
piſces alij aquæ, buffones terræ: quamvis
enim terram edant, terra tamen non eſt illis
alimentum, ſed exiguum illud pingue humi­
dum, quod in terra continetur: aut plan­
tis, vt ſolipeda, pleraque tum etiam corni­
gera, atque hæc prioribus nobiliora: aut car­
nibus, vt leones, & canes præcedentibus am­
bobus præſtantiora.
Quarum genus fru-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index