Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 403 > >|
1rei, quòd Cometes, aut faces calores his ac­
cendunt intolerabiles: quid igitur fiet ſi tan­
ta regio & vniuerſus orbe igne ambiatur?
Quid enim prohibebit, ne aërem ipſum ac­
cendat, inde hæc omnia reliqua, tum maxi­
mè quòd calor ſiderum adiuuabit.
Omnem
enim lucem Auerroës calidam eſſe exiſtimat.
Aërem etiam calidum maximè eſſe volunt:
humida autem qualitas omnium minimè re­
ſiſtit.
Quomodo igitur violentiſſimo & ma­
ximo, & acerrimo elementorum aër ipſe re­
pugnabit?
Itaque Auerroës ipſe hoc videns
dixit, aliquando ignem non eſſe calidum actu:
ſed ſi calidus non eſt actu, quæ potentia hæc
eſt: Potentia dicimus medicamenta talia,
quòd deuorata calefaciunt: an verò hic ignis
ab aliquo ingenti animali deuorabitur?
Dein­
de, ſi ignis calidus non eſt, nec aqua pari ra­
tione frigida (hoc autem eſt confundere or­
dinem vniuerſi ) quid etiam prohibet ne lu­
ceat?
quanquam hoc eludant vt leue argu­
mentum.
Si etiam ibi ignis eſt, cur quantò
altius aſcendimus, cuncta frigidiora appa­
rent, vt etiam ſub torrida zona in montium
cacuminibus niues abundare affirment?
Quod
minus mirum eſt, ſi quis conſideret non ſo­
lùm hyeme niues, ſed media etiam æſtate fri­
gidiſſimas grandines generari.
Sed dicunt
abeſſe ea loca à radiorum repercuſſu: ſed hoc
minoris caliditatis argumentum eſſe poteſt,
non autem frigiditatis.
Denique ſi ibi eſſet,
maximè ob generationem eſſet: verùm non
ob hoc eſſe poteſt, cùm calor cœleſtis ſit qui
generet, vel ipſo teſte philoſopho, & leuiſſi­
ma res tam procul deſcendere haud queat.
Forſan quis ignem ferri hunc ſurſum dicet,
atque ex eo coniectabitur ibi locum illius
eſſe.
Sed primùm argumenta hæc rhetorica,
indigna ſunt vt in rebus ſeriis adducantur:
neque hic ignis illius naturæ eſt, cuius ſu­
periorem eſſe ferunt, cùm hic vrat, ſplen­
deat, corrumpat, quorum nullum illi ineſſe
ferunt.
Dicemus etiam poſt hæc, cur id con­
tingat: & quòd non ſemper etiam contin­
gat docebimus.
Nec illud argumenta probant,
imò potius oppoſitum.
Nam inter duo ex­
trema, non duo, ſed tantùm vnum ſolet aſſi­
gnari medium.
Quòd ſi ſtatuatur, non qua­
tuor, ſed tria tantùm erunt elementa.
Quòd ſi
hoc non demonſtrat, multò minus quatuor
eſſe demonſtrabit.
Nec faces aut cometes
nobis inſinuant eſſe ibi ignem, cùm ipſe
Philoſophus ſub igne ac iuxta terram in aë­
re fieri affirmet hæc ipſa, vt ignis penitùs in­
digna non ſint.
Sed neque in miſtis videtur
ignis.
Nam ſi modò eſſet, in euforbio & pi­
pere potius eſſet, quorum vis calida eſt, ac
ſicca non mediocriter, quàm in frigidiſſimis
lapidibus.
Deſtillationes etiam, tres ſubſtan­
tias tantùm docent, aquam pro aqua, oleum
vice aëris, & terram quæ in imo ſubſidet.
Quòd ſi dicas, olei partem rubicundiorem
ignem referre quòd acutiſſima ſit, reſponde­
mus & ſerò, hanc ac uitatem, acremque ſapo­
rem ex ignis vi acriore proficiſci.
Indicio
eſt, quòd metallicorum olei nulla eſt pars
expers acerrimi ſaporis.
Quare ſi hoc totum
quod acerrimum eſt ignem refert, acris ni­
hil omninò ineſſe oportet.
Quate etiam ad
tria tantùm redimus elementa.
Humores
in animalibus quatuor ſunt: ſed quid hoc
ad elementa?
quid ſi tantùm tria cum
Thruſiano expoſitore artis medicæ Galeni
eſſe dicam?
Sed tamen ſenſus oſtendit eſſe
quatuor?
Nequaquam: nam nec ipſi faten­
tur hunc ignem elementum eſſe.
Quare po­
tius tria declarat nobis ſenſus, quàm qua­
tuor.
Neque quod celeriter exedat omnia,
ideo dicendum elementum: nam ſic etiam
motus elementum eſſet: nec quia celeriter
creſcat, nam mures & ipſi elementum eſ­
ſent.
Sed horum neutrum terræ ineſt, quam
tamen omnes vno ore elementum eſſe fa­
tentur.
Omnia igitur ad hæc, ad demon­
ſtrandum quatuor eſſe elementa, tum etiam
ignem elementum eſſe, parum habent fidei:
quin imò vt ab initio propoſuimus, oppoſi­
tum potius oſtendunt.
Supererat illud ma­
ximum à qualitatum coniugationibus at
non vident hoc in miſtis oſtendere: calida
enim quædam ſunt & humida, alia calida
& ſicca, atque ſic deinceps.
At in elemen­
tis quoniam calor & ſiccitas tam immodica
ad interitum omnia erant traductura, pro
elemento cœleſtem calorem ac bene tem­
peratum ſubſtituit, ex quo omnia genera­
rentur.
Hoc quidem ac putredine tum motu
generari ſolet materia, quam ignem vocant.
Ignis itaque ſit, ſed elementorum nequaquam.
Primo Can­
ticæ com­
mente 15.
Iam ſcio quid dicturi ſint nonnulli. Quis
tu es tam audax, qui aduerſus Philoſophum
ſentire audes?
præſertim in tam confirmata,
atque antiqua rerum ſententia.
Deinde, quo­
nam pacto grandinum & niuis generatio
oſtendet ignem ibi non eſſe, quum etiamſi
nullus adſit ignis, attamen non par eſt regio­
nem illam eſſe ſrigidiſſimam, cùm radiis ſy­
derum illuſtretur, & nihilominus aër ipſe, in
quo ſita ea eſt regio, calidiſſimus ſit?
Ignem
quoque cùm dicimus atque elementum, rem
prorſus calidiſſimam ac ſicciſſimam intelli­
gimus: hic noſter ignis calidiſſimus eſt ac
ſicciſſimus, quo fit vt immiſtus etiam ſit:
nam ſi miſtus eſſet, talis eſſe non poſſet,
quare hic ignis elementum eſt.
Hæc ſunt quę tametſi non mihi obiiciantur,
obiici tamen poſſe ſentio.
Ergo vt ad Ariſto­
telem
deueniam, homo ille fuit, & in diſſectione
ac ſingularibus in multis aberrauit.
Quin­
etiam
illo poſteriores & Theophraſtus, & Ga­
lenus plura perperàm ſcripsêre, itaque ſi licuit
illi Platonem ob veritatem relinquere, cur
etiam ob eandem illum nobis deſerere non li­
cebit?
Propoſitiones quaſdam conatus eſt ge­
nerales aſtruere, quas experimentum falſas
eſſe docet: vt, quòd nullum animal bene oleat,
quodque graue non poſſit, vtrinque promi­
nere, atque ideo terra non ex vtraque parte
aquis promineat, quæ tamen experimento
falſa eſſe depræhenduntur.
Itaque ſi inter mil­
le propoſitiones, in duabus, aut tribus aber­
raſſe illum fateamur, haud rem homine indi­
gnam etiam ſapientiſſimo feciſſe illum di­
cemus.
Nam & ab Auerroë ipſo in paucis
deſeritur, in nonnullis coarguitur, in pluri­
bus verò ſenſu tranſpoſito defenditur.
Hoc
autem verè eſt etiam ipſum confutare, non
tueri.
Sed neque in hoc diſſentimus ab Ariſto­
tele: nam in concauo orbis Lunæ, nec ignem eſſe
vult, nec rem calidiſſimam.
Quod ad regionem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index