Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 403 > >|
1ſupponitur cognita in comparatione ad
F H, & C G, & H, rectus, erunt G H,
39[Figure 39]
& G F, cognitæ, & angulus G C F, co­
gnitus, ideóque G C B, atque ideò arcus
E H, conſimilis G B: ideóque exceſſus diei
tempore æquinoctij ſupra duodecim horas:
duplicato enim E N, propter D L, fit ar­
cus L D E H, cognitus.
Iuxta hoc igitur
poſita G C, quinque cum dimidio, & F H,
vnum erunt F C, 1200. & C M, 1468.
quare C M, erit partium 1467. minut.
59.
ſecundorum 23. M H, igitur erit partium
267. minut.
59. ſecund. 53. Reſiduum igi­
igitur G H, erit partium 1199. minut.
59.
ſecund.
30. igitur G F, partum 1199. mi­
nut.
59. ſecund. 31. tertiorum 30. Ideò tri­
gonus C F G, habet vnum latus quod eſt
C F, partium 1200. Secundum latus quod
eſt F G, part.
1199. minut. 59. ſecund. 31.
tertiorum 30. Tertium latus quod eſt C G,
partium 5. minut.
30. Manifeſtum eſt igi­
tur quòd F C, & F G, ſunt fermè æqua­
les, & quòd proportio vtriſque ad C G,
eſt, vt 218. & duarum vndecimarum ad
vnum.
Statuatur igitur circulus circa tri­
gonum C G F, & manifeſtum eſt quòd
diameter F N, cadet in medio, & ſecabit
C G, per æqualia in O, propter æquali­
tatem F C, & F G.
Igitur detracto qua­
drato C O, quòd eſt 7 9/16. ex quadrato FG,
relinquetur quadratum F O.
Quod eſt igi­
tur latus eius?
eſt F O, partium ſcilicet
1199. minut.
59. ſecund. 49. Cum hoc di­
uiſo quadrato C O, quod eſt ( vt dixi )
7 9/16. prodibit O N, minut.
o. ſec. 23. qua­
re F N, tota eſt part.
1200. minut. o. ſe­
cund.
22. Hæc detrahemus ex omnibus
propter differentiam inſenſibilem, relin­
quetur F E, partium 1199. minut.
59. ſe­
cundorum 37. & C G, partium 5. mi­
nut.
30. Deducta igitur F N, ad partes
120. & eſt diniſo numero per decem, fiet
F C, partium 119. minut.
59. ſecundo­
rum 58. Arcus igitur F C, eſt partium
179. minut.
36. ſecundorum o. C N, igi­
tur part.
o. minut. 24. ſecundorum o. Qua­
40[Figure 40]
re C G, part.
o. minut. 48. ſecundorum
o.
Igitur duo arcus D L, & E H, huic
æquales, ſeu ſimiles: quia illi ſunt dupli
arcui B G, cui etiam eſt duplum C G, hîc,
quia in circumferentia.
Totus igitur ar­
cus L D E H, eſt, partium 180. minut.
48. ſecundorum o. & ideò dies in æquino­
ctio horarum 12. minut.
3. ſecundorum
12. & nox horarum 11. minut.
56. ſecun­
dorum 48. Et ita ſub æquinoctio ſemper.
Et æquinoctium nobis erit pridie quàm Sol
initium Arietis ingrediatur, imò perendie
& poſt tertiam diem in qua Sol ingreditur
initium Libræ, id eſt, die 8. Martij, &
15. Septembris.
Reſpondet hoc perpulchrè
experimentis.
Quòd ſi paulò elatior ſit re­
gio, vt in altiſſimis montibus, adeò ante­
cedit Solis ingreſſum in Arietis initium,
vt ratio Aſtronomica falſa videatur.
Lon­
gior etiam eſt duplo dies, quàm nox, 12.
Iunij.
Primus dies æquinoctij ætate noſtra
eſt 10. Martij, hæc erit minut.
6. maior
nocte.
Accedit præter hæc colliſio luminis,
de qua poſteriùs dicemus.
Illud non præte­
ribo, quod etiam admiratione dignum eſt:
Solem quantò altiùs aſcendit, eóque plus
à nobis abeſt, eò magis nos calefacere,
quòd anguli rectis ſint propiores.
Ob id­
que hyemem eſſe longè frigidiorem, quòd
Sol terræ propinquior ſit.
Sed cur ſola Lu­

na varias ſuſcipit figuras, reliqua aſtra om­
nia perpetuò rotunda ſunt?
An eò figuram
mutat, quòd opaca eſt, & lumen quod ha­
bet proprium, lumine Solis adeò eſt imbe­
cillius, vt qua parte à Sole non illumina­
tur, lateat, & pars illa deeſſe videatur?
Eſt etiam Lunæ peculiare maculam habe­

re: vnde maxima apud antiquos quæſtio
orta eſt, exiſtimantibus non paucis Lunam
participem eſſe elementaris naturæ, & ob
id affici.
Alii imaginem eſſe putant, vel
Oceani, vel orbis terræ, quaſi è ſpeculo re­
lucentis.
Nos verò illam, ſi corpus æter­
num ſit, participem eſſe mortalitatis nega­
mus.
Nec tam procul imago ſeu ſpecies ali­
qua in ſpeculo videri poteſt.
Aut igitur ea
parte peruia maculam oſtendit, ſicut in ſpe­
culis vbi plumbum abraſum fuerit, aut om­
ninò illa eft terminus aſpectus: eadem enim
in parte cum videatur, peruia eſſe non po­
teſt ibi Luna, niſi aliquo motu circumfe­
ratur, ita vt redeat aduerſo parui circuli,
& eccentrici motu ad eandem faciem.
Quòd
ſi terminus ſit viſus, cur non in alia par­
te?
Videtur igitur nihil mirum, hanc du­
bitationem alios quidem fatigaſſe, alios

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index