Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 403 > >|
1aqua in vrceos transfuſa lapideſcit. Non

tamen horum omnium eadem ratio: nam
quæ calore mutant alia in lapides, tutò bi­
bi poſſunt, quoniam circa omnes calidas
aquas fungoſi lapides generantur: at
qui fontes concreſcunt, frigore gypſei
ſunt, ac non veneni expertes: nam fri­
gus omnia durat, & cogit in lapides.
Ob
id in fluminum alueis, & ob perennem
motum, qui terram aufert, lapidum copia
ſemper fermè adeſt, ni lento motu fluant.
In mari tamen lapides ( Ariſtotele teſte) ſic
generantur.
Ex colluſione enim fluctuum
ſpuma gignitur, quæ ab aliis rurſus flucti­
bus cogitur, demum à ſalſugine ſiccata, addi­
taque arena tenuiore, concreſcit in lapidem.
Et quamvis hęc de lapidibus tantum dicta
ſint, qui in mati generantur.
De omnibus
tamen erunt intelligenda, qui in aquis or­
tum habent.
Sed in fluminibus & torrenti­
bus ac frontibus frigiditas eſt loco ſalſugi­
nis, quæ cogit.
Hæc autem calor eſt qui­
dam: nam calorum quidam diſſoluendo,
quidam cogendo, vtrique autem concoquen­
do
generant.
Qui autem cogendo, frigidi­
tas ob id dicitur, quia Galeno teſte, nihil
in homine frigido coactum eſt.
Minor ita­
que eſt, hic calor humano quamobrem fri­
giditatem appellamus.
Communia igitur
ſunt, à tenuiore terra & à ſpuma generari.
In torrentibus igitur plures generantur la­
pides & in fluuis currrentibus, quoniam
arena tenuior, & frigiditas maior, & ſpuma
copioſior.
Manifeſtum eſt autem quòd ſpu­
ma conſtat pinguiore aquæ parte: at­
que ſic lapides viuunt, nam & ſic plan­
tæ oriuntur.
Ariſtoteli igitur hoc debe­
mus, qui nobis tot bonorum ſemina re­

liquit.
Fontes oleum
ſtillantes.
Cur fontes
oleum ſtillent.
Aquarum
colores.
Cauſæ colo­
rum aquæ.
Aquarum
odores.
Aquæ arbo­
res diuerſas
nutrientes.
Aquarum à
pondere dif­
ferentiæ.
Lib. 15. in fi­
ne.
Lib. 21. cap.
vlt.
Aquæ qua
lapideſcunt.
& arbores
mutant.
Ratio eorum
quæ lapideſ­
cunt.
Aqua Sty­
gia.
Sunt & alia aquarum miracula. Nam ru­
pe altiſſima iuxta Cyllenem montem olim
oriebatur aqua, quæ omnia vaſa terrebra
bat, ſolaque equi vngula licebat eam de­
ferre.
Hanc Stygiam vocabant, credo quòd
ad manes homines mitteret.
Referunt ea
ſublatum Alexandrum Magnum.
Miſcetur
hæc aqua poſtquàm pet riuulos deſcenderit
Crathin fluuio.
Ioſephus quoque Iudæus
refert, fuiſſe iuxta Syriam in Iudæa inter
Arcas & Raphanas vrbes Agrippæ ſubie­
ctas regi, fluuium nomine Sabbaticum, qui
diebus ſingulis flueret præterquam Sabba­
to, vnde ob hoc Sabbaticum nuncupatum.
Relatum ad religionem à rudi & credula
plebe, quòd cauſa naturali conſtat.
Nam
tantum aquarum cogebatur, vt in ſex dies
ſufficeret, ſeptimæ non ſufficeret.
Ea­
dem enim cauſa in circuitibus febrium
hominibus.
Mundus autem homo ma­
gnus.
Communia autem ſunt aquis & aëri,

ętheri ac cœlo, motus ac perſpicuitas.
Æthe­
ri propria leuitas, puritas, tenuitas, motus
celerrimus, & quod ſit qualitatum expers,
non tamen magis, quàm cœlum.
Aquæ verò
quoniam multæ ſunt ſpecies, ideò nihil fer­
mè poteſt habere commune.
Sunt enim

aquæ maris, lacus, fluminum, paludum, ſta­
gnorum, torrentium, fontium, puteorum,
nimboſæ, procelloſę, niuoſę, glaciales, ca­
lidæ, & quæ ciſterna colliguntur, & lacuna­
les, vt ita dicam.
Optimæ fontium: glacia­
lis ventriculum & artus debilitat, vt niuo­
ſa, ac procelloſa, ex alto enim & frigido lo­
co illa deſcendit: minus tamen mala quàm
niuoſa, vt illa glaciali: marina medicinæ
apta.
Torrentium & rapidorum fluuiorum,
& lacuum aqua, ſed hæc minus, hydropis
genus creat quod vocant aſcitem.
Mollium
fluuiorum aquæ, vt Nili, Eridani, Tyberis,
proximæ fontanis: paludum mala, ſtagno­
rum deterior, peſſima lacunæ: nam pręter
hydropem, gulu herniam gignit: malum ha­
bitum creat corporis, & morbum regium,
febres, ac breuem vitam.
Calidarum non vna
vis: ſed de his in medicis tractationibus di­
ctum eſt, ſicut & de collectis in ciſterna:
Nimboſæ falſum ( vt dixi) ac ſemiputridum
continent.
Leuiſſimæ in omni genere tutio­

res, & ſeriùs putreſcunt: ſunt enim minus
humidæ, & magis concoctæ à cœleſti calo­
re: quo fit, vt quò ſunt ſicciores, & minus
etiam frigefaciant ( proximiores enim aëris
ſubſtantiæ ſunt ) eò leuiores ſint, diffici­
liuſque putreſcant, vnde longè etiam ſalu­
briores.
Aether &
aqua in qui­
bus conue­
niant ac
diſſideant.
Aquarum à
locis differen
tiæ
.
Aquarum
naturæ ac
vires.
Cur leuiſſi
mæ aquæ
tardè putre­
ſcant.
31[Figure 31]
LIBER TERTIVS.
De Cœlo.
DICTVM eſt ſatis de Elemen­

tis, nunc de Cœlo tractandum
eſt, ſeu illud æternum ſit, vt
putat Ariſtoteles: ſeu genitum,
vt Plato: ſeu factum, vt Theo­
logi, variam ſubſtantiam videtur habere.
Iam primùm, quòd Albericus Veſputius
in ſua tertia ad Indos nauigatione diligen­
ter hæc de ſtellarum magnitudine tradidit,
eſſe ſcilicet Canopos tres magnos, ſed haud
claros: primum ſcilicet, partibus nouem
cum dimidio ab auſtrali polo: ſecundum,
duodecim: tertium, qui triginta duabus
partibus ab eodem polo diſtat, maximum

ſed ſubnigrum.
Conciliator refert, & ipſe
aliorum tum narrationi innitens, aſtra ibi
quædam magna eſſe ac parum ſplendi­
da, qualia ſuprà retulimus.
Ptolemæus
etiam Canopi mentionem facit vt præ­
clari ſyderis, haud tamen magnitudinem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index