Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
[Figure 141]
[Figure 142]
[Figure 143]
[Figure 144]
[Figure 145]
[Figure 146]
[Figure 147]
[Figure 148]
[Figure 149]
[Figure 150]
[Figure 151]
[Figure 152]
[Figure 153]
[Figure 154]
[Figure 155]
[Figure 156]
[Figure 157]
[Figure 158]
[Figure 159]
[Figure 160]
[Figure 161]
[Figure 162]
[Figure 163]
[Figure 164]
[Figure 165]
[Figure 166]
[Figure 167]
[Figure 168]
< >
page |< < of 403 > >|
1doque humido detrahatur, conſtat partem
& ipſam eſſe pinguioris ſucci, hoc ſolùm
ob oleo diſtantem, quòd terream partem ſe­
cum contineat: at pars hæc craſſa eſt ſi ad
oleum comparetur, in quo minimum eſt ter­
ræ.
Propterea detracta parte hac, minus
continent olei ſemina ſeu radices.
Radices
igitur & ipſæ oleum continent.
Eſt & aliud diſcrimen, quòd mucoſus
ſuccus ſit frigidior & crudior oleo, ob id
copioſior in radicibus in quibus parum
eſt olei.
Fit igitur oleum quaſi ex mu­
coſo ſucco, ſic vt quod in ſeminibus eſt,
iampridem fuerit in radicibus.
Vnde li­
ni ſemen, quod hoc mucoſo abundet ſuc­
co, oleum etiam ſine aqua emittit, quòd
ſuccus in loco aquæ ei ſit: atque hoc oleo
ad dolores tanquam puriore vti ſolemus.
Eadem ratio, ſed non adeò tamen euidens,
in amygdalis: parum enim mucoſi conti­
nent humoris, ſed aqua addita ſemper ſi

non melius, ſaltem copioſius oleum excipi­
tur.
Horum memoria me reuocat ad ſcri­
bendum, quibus modis pinguedines im­
buantur odoribus, v iam deſueta multis ſe­
culis quod ſtudium nobis ſemper fuit, in
vtilem vſum reuocarentur.
Igitur pingue­
dine à membranulis omnibus purgata ad­
dantur ſanſuci tantundem cum floribus con­
tuſi, ſerpillum, myrtus, cyperus, & aſpa­
lathum citrinum octaua ponderis: parte vi­
ni albi odorati & aquæ pro pondere om­
nium: ſimul hæc coquantur, ſed non diu:
inde maneant diei ſpacio, & defæcata pin­
guedine omnia percolentur: denuò eadem
addantur, aut duo triáve ex his, aut vnum

pro odoris natura, additiſque vino & aqua
vt prius, eadem ratione ferueant, reſideant,
defæcentur ac percolentur: totieſque id fiat,
donec pinguedo odorem combiberit.
Sic
aliis etiam odoribus imbuitur, ſeruatur­
que non ſolùm calore ignis, ſed expreſſa di­
ligenter aqua, ſiccataque in vmbra: nam
( vt dixi ) humidum ſolum aqueum putreſ­
cit: quod verò corrumpitur pingue, pu­
treſcere neceſſe eſt.
Sunt igitur humida
quæ in miſtis continentur quatuor gene­
rum: aut penitus cruda, vocanturque aquea:
vel concocta perfectè, vocanturque pinguia:
vel mediocriter concocta, hæc autem muco­
ſa dicuntur: aut præter modum, hanc par­
tem ignem alchymiſtæ vocant, præſertim ſi
dum extrahitur hæc pars, multo igne indi­
geat, velut in metallicis, dum igne reflexo
humidum acre excipitur.
Manifeſtum eſt
igitur, quòd neque plura, neque pauciora
poſſunt eſſe humidorum genera.
At in qui­
buſdam miſtis non omnia eſſe nihil prohi­
bet: ſed quæcunque miſta ſunt verè, tria
prima ſaltem habent.
Latet autem in me­
tallicis pleriſque quod medium eſt ex illis.
Vltimum verò quoniam terreo iungitur, ex­
trahi non facilè poteſt: vnde ignibus adhi­
bitis incertum redditur an ſpontè acre ſit,
an ob vim ignis ſolam, an vtroque modo.
Vt verò à primo humidi genere magis di­
ſtant, eò putredini etiam minus ſunt obno­
xia.
Aquea igitur & celeriter & perfectè
putreſcunt: mucoſa perfectè, ſed ſerò: pin­
guia ſerò etiam ſed non perfectè: exuſta au­
tem nec perfectè, nec imperfectè.
E carni­
bus quicquid eſt pingue, quo ego modo vti
ſoleo extrahitur, inciſis his in fruſta, & vaſe
vitreo concluſis: hoc contectum pergamena

charta feruenti aquæ per ſex ſeptemve ho­
ras immittitur, totaque caro fermè in pin­
guedinem tranſit & colliquatur.
Tartarum
verò humido colliquatur, ſeu in marmore

ſub terra ſepultum, ſeu in vitro fumum fer­
uentis aquæ excipiens.
Aliter, vt pater meus:
ollam cum tartaro accenſam in aquam in­
funde, ſtatimque oleum ſupernatabit: quibus
modis multa igne in calcem redacta mutan­
tur in oleum.
Vnde incertum, an tartari ſuc­
cus ille oleum ſit, an potius aqua.
Sulphur

verò ardendo tranſit in oleum: fumus enim
qui colligitur dum refrigerantur, oleum ef­
ficitur, vt expertus ſum.
Opus eſt autem va­
ſe vnico tantùm vitreo, quod nolam vocant.
Et vt ſenſim vratur, induſtria eſt. Sed cur
exuſta metallica faciliùs oleum reddunt, &
aquam etiam retinent?
aqua autem acerrima
eſt.
An quia terreum admiſtum, vt prohibet
pingue humidum conſumi, ita etiam aquam
non totam?
an verò quòd non exuruntur,
ſed potius torrentur?
nam in cineres redirent.
Videtur ergo aqua ſublata, maxima ex par­
te celerior exitus olei: quod autem celerius
exit, non adeò vim patitur ignis, quia non
adeò incaleſcit, ob id faciliùs oleum extra­
hitur, ac copioſiùs.
Modus autem horum ad

librum Secretorum pertinet.
Sunt & lachry­
mæ, & ligna quæ oleum mittunt abſque co­
ctione, atque illud efficaciſſimum eſt, vt te­
rebinthi, vel lentiſci.
Cùm enim partes te­
nuiores ſolùm educantur, quòd exit, eſt im­
becille: nam neque abſque ſubſtantia perfe­
ctæ vires eſſe poſſunt, nec modus eſt vt ſcia­
mus cum perfectè eductę fuerint.
Quod verò
ignibus extrahitur, non puras rei à qua ex­
73[Figure 73]
trahitur, nec incorruptas vires retinet.
Op­
timum igitur cuius ſubſtantia abſque co­
ctione effluit: pòſt tutiſſimum quod per in­
fuſiones fit: efficaciſſimum quod per coctio­
nes: coctionem dico ſiccam, non in aqua,
ea enim ſecundo loco habenda eſt.
Quarto

igitur ordine quod amygdalis excipitur,
quinto antiquus, vltimò qui oleo & aqua
per coctiones fit.
Aquarum verò diſtillatio
eodem modo fit: ſed longè melius odorem
retinet, ſi hac vtaris arte: nam roſacea, fra­
grans mirum in modum euadit.
Accipe vas
figulinum A, ſuper quod linteum lineum rarum B

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index