Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1fragrantis, vt vel grana tria pondus libra­
rum plurium cuiuſque arboris odoratiſſimæ
vincat.
Oportebat enim in tanto conatu
aduerſus difficillimam rem, naturam aliquid
magnum efficere.
Solent enim & homines
conari, cùm rem difficilem aggrediuntur,
vt admiratione dignum aliquid efficiant,
cúmque meta ſuperanda eſt, haud medio­
cri interuallo illud efficere conamur.
Quam
eandem regulam in moſcho etiam obſerua­
uit: hoc mortuum tantùm vidi in via Ve­
xillorum Mediolani, eùm zebethum vi­
uens, imò viuentia viderim maſculum, &

fœminam.
Moſchus igitur magnitudine &
farma, ac pilo, niſi quòd coloris eſt magis
glauci, capreolo ſimilis eſt.
Pilus tamen &
craſſior eſt, pilo capreoli.
Supra binos, &
totidem infrà dentes habet: hocque ſolo
differt, & odore à capreolo: nam pili va­
rietas à regione ortum habere poſſet, cùm
animalia tranſlata filios longè ſibi magis diſ­
ſimiles, quàm pro hac varietate pili ex re­
gionis diuerſitate pariant.
Ferunt ergo illi
in veſicam infrà vmbilicum ſanguinem col­
ligi, qui omnem rem ad hanc vſque diem
cognitam, magnitudine, & ſuauitate odo­
ris vincit, & exuperat.
Quamvis etiam non
ſyncerus ille ad nos deferatur, ſed tota ca­
ro, cum oſſibus contuſa ſoleat vetuſtioribus
veſicis imponi, atque pro genuina vendi.
In­
dicio eſt paſſim in noſtro moſcho parua
oſſium fruſta inueniri, & tamen vel ſic adeò
redolet, vt manifeſtum ſit huiuſmodi ani­
malia, neque Ariſtoteli, neque Theophra­
ſto nota fuiſſet: neque mirum, cùm & Ga­
lenus, ad quem magis pertinebant, cùm nul­
lum nunc vnguentum horum expers ſit,
quique plus quadringentis annis poſterior
illis fuit, ea minimè cognouerit.
Hanc igi­
tur ob veſicam totum animal quantum mit­
tat iucundi odoris, vix dicere queam, ta­
metſi ( vt dixi) non ſolùm mortuum, ſed
iamiam diu eſſet.
Sed & folliculo illo per
multos annos arcis indito, omnes quæ in
his veſtes ſeruantur, miro fragrant odore.
Ipſum moſchum è Perſide aduehitur: vbi
ſi recens fuerit, & neque adulteratum, tam
vehementis odoris eſſe fertur, vt ieiunis na­
ribus admota, veſica, ex eo ſtatim ſangui­
nem proliciat.
Quod Vartomanus quatuor
viris vni poſt alium contigiſſe affirmat.
Quo
fit, vt credamus non niſi adulteratum ad
nos deferri.
Seneſcit poſt decennium. Olet,
vt animaduerti, cercophitecorum genus
gracile ac fuſcum, ingenioſiſſimum: ni ſe­
plaſia me decepit: nam neque omnes Moſ­
chum olent.
Redolent, ſed quaſi ex aduerſo

fibri teſtes.
Ferunt animal eſſe canis magni­
tudine, ſed oblongum manſueſcit, pilo ni­
gro, ac ſplendido: nam pellem illius vidi,
quæ pretioſas inter annumeratur: atque hoc

primùm à luthra differt, quæ aſperum pi­
lum habet, & prælongum, cùm fibri hu­
milis ſit.
Cauda lata, & in modum ſoleæ
extenſa, ſed præpingui, qua etiam a luthra
dicitur, quæ piloſam, & acutam habet: nam
fibro ſquamoſam eſſe ferunt.
Crura breuia
pedibus anterioribus, ſimiæ in modum, qui­
bus etiam pro manibus ( vti dicitur ) poſte­
rioribus anſeriniata, duplici auxilio pedum,
ſcilicet poſtremorum, & caudæ aquis inna­
tat, domos ex ligno miro artificio conſtruit:
acumine enim dentium, quos habet robu­
ſtos, non aliter quàm ſerra ad ſecanda ligna
vtitur.
Referunt fœminam ereptis catulis
ferrea clauſtra dentibus confregiſſe, præci­
pitémque ſe ediſſe.
Erat enim manſueta, &
in domo educata.
Regem quoque habere,
cuius cauda ſit hac forma, cùm cæterorum
ſit obtuſa: certè cùm apud Moſcho­
uitas nunc maximi greges habean­
tur, & ruſticos, quorum pelles rudes
ſunt, & opera ſeruilis, vt affirmant,
81[Figure 81]
& nobilis molliore pilo, quem in pellibus
triplicem eſſe animaduertimus, deprehen­
ſum eſt.
Teſtes paruos, & vt gallorum, at­
que intus reconditos habet.
Quod adeò olet,
vt pro medicamento vendatur.
Humor eſt,
qui in meatu varicoſo, inſtar capreoli in­
torto inuenitur, velut & in felis ſpecie illa,
quæ zibethum fert.
Hic humor primùm
oleo ſimilis eſt, inde concreſcit in mellis ſub­
ſtantiam.
Atque hi humores magni ſunt.
Hos etiam in auibus, vt aliàs diximus, eſſe
animaduertimus.
Maius etiam eſt quòd re­
ferunt, quamvis iuxta aquas habitent, mi­
nimè tamen alipiſcibus, ſed frondibus atque
virgultis.
Quæ ſi non conficta ſint, neceſ­
ſe eſſet fibrum ſpecie à lutra differre.
Sin
falſa, erunt vnius generis, quamvis etiam
cauda & pilo differant: hoc enim ſatis con­
ſtat.
Vtcunque verò res ipſa ſe habeat, ip­
ſius lutræ teſtes ad eadem valent, ad quæ
caſtorei: nam & caſtoreum Orientis, & in
calidis regionibus ortum, longè validiori­
bus eſt viribus.
At humor qui ſeminis loco
eſt, & genitalia ipſa in quolibet animali ca­
lidiſſima ſunt, multò verò magis in anima­
libus, quæ ob calorem iuxta aquas & in
aquis verſantur, cuiuſmodi fiber & lutra.
Lutræ autem proprium eſt, vt aduerſus aquas
feratur, vt cùm plena fuerit, ſecundo flu­
mine ad cubiculum reuertatur.
Quæcunque
enim animalia non facilè prædam inue­
niunt, vt lupus, & vulpes, & lutra: cùm
ei occurrerint, ita ſe replent, vt rumpi vi­
deantur: quòd his non contingit, quæ fru­
ctibus, aut herbis veſcuntur: quoniam vbi­
que cibus in promptu eſt.
Hæc igitur anima­
lia, terræ & aquæ communia ſunt, velut &
crocodilus, contraria tamen ratione, quàm
equus fluuialis, ſiquidem & hic communis
eſt terræ, & aquæ, ſed è piſcium genere,
illa verò inter terreſtria numerantur.
Viuit

in Nilo, & Nigro fluminibus.
Nilus in Æ­
gypto, & Æthiopia.
Niger in ea parte
Africæ, quæ caput Nigrum, & vide inter­
iacet ( vocatúrque Manſa ) fluunt.
Piſcis
hic quatuor habet pedes, breuibus cruri­
bus, vaccæ figura, ambulat in terra.
Promi­
nent ei duo dentes trium palmorum longitu­
dine, elephanti dentibus ſimillimi, ſed can­
didiores, duriores, & diutiùs nitorem reti­
nentes, ob idque etiam pretioſiores, iuba, &
voce equi, vnde nomen ſumpſit, vngula &
talo veluti bubus, roſtrum reſimum, cauda apri
magnitudo, & viſcera & equo paruo, ſeu aſi­
no ſimilia: tergoris tanta craſſitudo, vt ex eo
venabulum fiant.
Conſtat tam diligenti deſ­
criptione ab Ariſtotele viſum hoc animal.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index