Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1
De motu
cordis.
Cur exco­
riato vmbi­
lico homo
moriatur.
84[Figure 84]
LIBER TRIGESIMVSTERTIVS.
De ſenſibus, ſenſibuſque ac
voluptate.
Demonſtra­
tio, quæ non
ſint niſi
quinque ſen­
ſus.
PRINCIPO igitur cùm tria
nobis eſſent neceſſaria, con­
ſeruatio hominum, beatitu­
do, & generis eorum ſem­
piternitas, conſeruationi ſen­
ſus, beatitudini mens, ſempiternitati gene­
ris vis genitalis, quæ propagatione natu­
ram continuaret, attributa ſunt.
horum
cùm tres ſint differentiæ, totidem etiam ſunt
excellentiæ: Mens finis nobilitate: Genita­
lis vis diuturnitate: Senſus commodorum
multitudine præcellunt.
Etenim & ob co­
gnitionem ipſam propriam, & mentis ſa­
lutem ſunt.
Vnde quinque eſſe neceſſe eſt.
Ea enim, quæ nobis occurrunt, partim pro­
xima ſunt, partim remota.
Quæ autem pro­
xima, vel exterius occurrunt, horumque gra­
tia ſenſus tactus eſt conſtitutus: vel intùs
aſſumuntur, & ea cùm non niſi nobis vo­
lentibus intus aſſumantur, olfactu antea ex­
plorare ſatis eſt: nam iam aſſumpta, guſtus
depræhendit.
Ea verò quæ non tanguntur,
occurrunt autem, vt fugere poſſemus, cum
directè obuiant, viſu præuidentur: cum au­
tem ex obliquo, aërem mouere coguntur
atque ſtrepitum facere, cui auditus præfici­
tur.
Manifeſtum eſt igitur, quòd quinque
ſenſibus opus nobis, & animalibus perfe­
ctioribus erat: ſextum autem ſi natura con­
ſtituiſſet, nulli vſui futurum.
Itaque tantum
erunt quinque ſenſius.
Tentauit & hoc Ari­
ſtoteles demonſtrare, ſed communibus aſ­
ſumptionibus vſus eſt.
Verum verò præter
hæc quinque ſenſilia nullum aliud in rebus
ſit, ex finis ratione, quanquam perſpicuum
videatur, magnam tamen habet ambigui­
tatem: ne non lateat aliqua qualitas no­
bis ignota: velut & id quo canes depræ­
hendunt dominos, quanquam ad odorem
pertinere videatur, an fortè melius eſt ali­
quid atque præſtantius quod ſentit?
Com­
munia verò omnibus ſenſilia, & ipſa ſunt
quinque magnitudo, numerus, motus,
quies, & forma.
Hæc omnia ſolus viſus
perfectè aſſequitur, quòd illis indigeret in
luce: tactus minus perfectè, quòd ei opus
ſit ſolum hæc diſtinguere in tenebris, dum
oculis non valemus: nam dum oculis vale­
mus, ſufficit tactui, vt propria cognoſcat

ſenſilia.
Sunt autem, calidum, frigidum, hu­
midum, ſiccum, graue, leue, molle, durum,
lentum, friabile, lene, aſperum.
Communia
ſenſilia, &
ipſa quinque.
Senſus tactus
obiecta.
Ouulus ſex
cauſis præ­
ſtantior aliis
ſenſibus.
Nobiliſſimus autem viſus inter omnia,
quæ exterius comprehendunt: quòd procul
magis, quòd plura, quòd exquiſitius, quòd
celerius, quòd ſub pluribus differentiis,
quòd diuinius.
Procul cognoſcere quis du­
bitat, cum ſtellas aſſequatur?
Plura verò,
quòd nihil luce aut colore certo careat, quæ
ambo oculi ſunt obiecta prima.
Exquiſi­
tiſſimè etiam, nam nullus ſenſus adeò mi­
nutas rerum differentias compræhendit vt
ille.
Celerrimè, vt cum ſolus illicò: nam
auris ſoni aduentum expectat, & odoratus
reſpiratione indiget.
Differentias plures
agnoſcit colorum, & omnia ( vt dixi) com­
munia ſenſilia, vel ſolus, vel maximè cum
ad tactum confertur.
Diuinius, vt qui ſolus
nihil afficiatur ſentiendo nec laboret, ſo­
luſque intellectui inter ſenſus ſimillimus
exiſtat.
Itaque nihil mirum eſt, ſi natura
nos ad timorem compulit in tenebris, vtque
optimo duce deſtitutos.
Ergo non nigredo
non obſcuritas tenebrarum nos ad timen­
dum impulit, ſed quòd oculi auxilio ca­
rentes, imbecilles & omni iniuriæ expoſiti
videamur.
Quòd autem ita ſit, oſtendit ſo­
cietas, quæ timorem alleuiat, cum tamen
nigredo, & obſcuritas maneant: vixque vl­
lus, ſit qui inter multos familiares etiam
in denſiſſimis tenebris timeat, quodque in
ignotis locis, & inſolitis magis timea­
mus, quam conſuetis.
Igitur oculi ipſi pro
tot amicis ac ſatellitibus ſunt præſidio.
Ea
de cauſa ſolùm oculum natura muniuit pal­
pebris, vt ſolus tanquam rex nec inuitus la­
borare cogeretur, nec cum nollet ociari,
ſed arbitrium videret, quæ vellet, abſtine­
ret ſi odiſſet.
At auris etiam, quæ nolit,
cogitur audire, & tactus ſentire.
Tenuiſſi­
mæ autem ſubſtantiæ oculum eſſe ac ſen­

tiendi viſum, indicant tria: quòd exquiſi­
tiſſimè diiudicet, quòd imago rei viſæ in
nullo ſubiecto conſtat: nam ſi conſtaret,
in aere maximè haberet ſedem, atque ob
id flatibus ventorum velleretur, quod haud
contingit: denique quod Venere, proflu­

uio ſanguinis, & his, quæ ſanguinem
cogunt maximè lædatur: igitur optimum
in nobis etiam eſt, quod ſubtiliſſimum.
Hic ſenſus in aqueo collocatur, tum quia
lucem, & lumen in perſpicua re collocari ne­
ceſſe erat: at diximus aërem miſtionem non
ingredi, itaque in ſola aqua conſtitui poterat?
ſpiritus etiam in calido vel ſicco tam tenues
conſumpti fuiſſent.
Nec neceſſaria fuit ſicci­

tas ad continendum ſpecies, vt iudicium ſe­
quatur, cum lux ac lumen maneant.
Sonus
verò cùm haud maneat, ſeruari in ſenſu de­
buit, vt iudicium ſequeretur: ob id ſonus in
ſicco poſitus fuit.
Igitur quia oculus in frigi­
do, & humido, odoratus facultas in calido, &

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index