Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 403 > >|
1poſita angulo coni. Cum itaque fuerit poſita
virga æqualis CL ponderis vnciarum 7, &
librile in B, ita quod KL ſit 10. & KC, 4. & G
libra vna, ſic conſtituemus ſtateram.
Ducam
pondus LK, quod eſt 5, in ſe, fit 25, diuido
per pondus KC, quod eſt 2, fit 12 1/2, cui ad­
do vncias 5, LK, fit 17 1/2: ponam igitur CD
vinculum ferreum vncias 5 1/2, & relinque­
tur pondus LK vnius libræ.
Cùm igitur po­
ſuerimus G in K ęquabitur librę, & aliam
libram oportebit addere in D propter LK,
igitur in K oſtendemus duas libras, & ſic ſcri­
bemus, deinde S 3, in T 4, in F 5. in V 6, in L,
quis ſpatiis.
Ex hoc patet quòd omnia hæc
ſpatia per vncias diſtribui poterunt, præter
primum BK.
Poſſemus tamen & ipſum di­
uidere, vt in B libra intelligatur, & AB in
K vncię per æqua ſpatia additę ſignificabunt,

prima 13. ſecunda 14. tertia 15. & ita de aliis.
Cur libræ
ſunt plerum­
que exactio­
nes ſtateris.
Patet autem cauſa ex his, quare librę tri­
bus cauſis ſtateris ſint exactiores.
Hoc au­
tem ab initio propoſitum fuit.
Nam in ſta­
tera difficile eſt virgulam adeò exactam in
magnitudine conſtituere: & ſi etiam ſit in
magnitudine, non erit in pondere: vix enim
hoc aſſequi poſſumus.
Secundò difficillimum
eſt per æqualia interualla omninò ad amuſ­
ſim diuidere LB.
Tertiò pondus rarò in ex­
tremo C appendi ſolet, quod cùm citra
appenditur, confuſionem parit.
Sunt & additamenta multa quæ vitiant ſtate­
ram, horum nullum in libra eſt.
Ob id præ­
cioſa non in ſtatera ſed libra ſolent exami­
nari.
Multum autem refert ad exactam ſta­
terę ſtructuram, vt G leue ſit, tum etiam
LC, & quod LB tripla ſit BC. nam ſic LK
æqualis erit KC, & quòd vincula CD in ex­
tremo ſint LC, & ęqualis ponderis cum LK.

Hoc enim ſtaterę genus, librę proximum erit.
Vtres quan­
tum ponderis
in aqua ſu­
ſtineant.
Quomodo
homo aquæ
immobilis ac
ſupinus ſu­
perſtet.
Quantum verò ponderis vtres in aqua
ſuſtineant pro pontibus conſtruendis, expe­
rimentum docet.
Nam veſica plena aëre,
quę capax fuit quinque librarum aquę &
vncię, pondus librarum quatuordecim ac ſe­
mis laterum ſuſtinebat: quo fit vt in flumi­
num aqua triplum fermè ponderis aquæ,
cuius ſunt capaces vtres, continere poſſint.
Illud etiam non prętermittendum, ex denſi­
tatis ratione oriri, vt homines cùm ita ſe
continuerint ſupini in aqua, vt velut iacula­
tores in funibus nullam penitùs in partem
flectantur immobiles, tum nequaquam mer­
gi.
Hoc tamen cùm per ſe ſit difficillimum,
ob motum etiam & aquæ inęqualitatem
etiam redditur difficiliùs.
Atque hacte­
nus de rerum mortalium principiis di­
ctum ſit.
20[Figure 20]
LIBER SECVNDVS.
De Elementis & eorum motibus &
actionibus.
De elemen­
torum nu.
NVNC verò de Elementis aga­
mus, quæ forma & materia
prima conſtant, & animata
quaſi videntur: ea Græcis
σοιχεῖα vocant.
Perdiſcere au­
tem primum oportet, quot & quænam ſint.
Ariſtoteles quatuor exiſtimat, terram, aquam,
aërem, atque ignem.
Primùm enim quatuor
qualitates primæ ſunt.
Hæ ſolæ non conſti­
tuunt elementum, quia vim non haberent
agendi ac patiendi: nec pluſquam duæ ſi­
mul eſſe poſſunt, quin contraria ſimul ſint.
Nam calidi, frigidi, ſicci atque humidi, ſi
tria quomodolibet acceperis, contraria ac­
cipere neceſſe eſt.
Sed nec calidum cum fri­
gido, nec ſiccum cum humido iungi poteſt.
Igitur binis iunctis qualitatibus neque con­
trariis, ſimul tantùm quatuor fient coniu­
gationes, quæ quatuor elementa conſti­
tuent.
Inter imum etiam locum atque ſu­
premum, ſimpliciter duo loca intercidere
neceſſe eſt, imum non exquiſitè, atque ſu­
premum: atque eo totidem ſimplicia cor­
pora.
Videmus etiam, & ſi quid probabilia
argumenta faciunt, in miſtis ipſis quatuor
elementa: nam de terra, aëre & aqua, nemo
dubitare poteſt ob magnitudinem, & maxi­
mas moles, vt mare aquarum, aëris & terræ
in vniuerſo: ignis verò incrementa, & po­
tentiam, ac ſimplicitatem, cuius etiam fons
in Lunæ concauo eſſe creditur.
Plures etiam
exiſtimant in diſtilationibus hæc quatuor
videri: & humores totidem in animalibus
ſenſus depræhendi.
Quinetiam multi arbi­
trantur ob hoc Cometes fieri, quòd ſub cœ­
lo ab ignis elemento vapores accendantur.
Sed certè ſub cœlo Lunæ nullus eſt ignis:
nam quum cœlum puriſſima res ſit, non
decuit ſub omnis qualitatis experte re, ar­
dentiſſimam collocaſſe.
Natura enim ſem­
per extrema mediis iungit.
Inter carnem
enim & os, membranam: inter os & liga­
menta, cartilagines: inter os & cerebrum,
quòd carne cerebrum eſſet mollius, dupli­
cem membranam, ac duriorem oſſi pro­
pinquiorem collocauit.
Nec motus veloci­
tas, caloris aut cauſa, aut argumentum eſſe
poteſt.
Nanque ea quæ conſtant, etſi motu
accendantur, vt lapides, plumbum & anima­
lia, quæ tamen diſſipantur, quò celerius mo­
uentur, eò fiunt frigidiora, vt aqua & aër:
venti enim validi omnes frigidi, & flumina
celeriter fluentia frigidiſſimas habent aquas.
Eſt etiam aliud non leue argumentum huius

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index