Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 403 > >|
1ſenſim adiicere, inde poſt dies octo reſerato
vaſe
minutim vendere, cumque clarum &
bonum
videatur: ſi tamen diutiùs moretur
in
calice, vel vaſe, denuò corrumpitur.
Re­
linquit
etiam quòd effuſum eſt in calcis
margine
butyroſam pinguedinem, ob quam
fraus
detegitur.
Eſt tamen lucroſa fraus. Si
tamen
prohibere potiùs conſilium eſt an­
tequam
conturbetur, ne putreſcat, decima
pars
ardentis aquæ immiſta, efficit: meliùs
longè
ſulphur, ſed odore prodit dolum: me­
mini
me bibiſſe.
Idem poteſt alumen: ſed
noxia
ambo, valetudini vehementer ob­
ſunt
.
In vniuerſum autem, vt dicam, cla­
rant
vinum quæcunque grauia ſunt, aut
lenta
: lenta, vt lac, & oui candidum: ob id
liquores
omnes illo immiſto repurgantur.
Grauia autem dum imum petunt, cuiuſmo­
di
ſunt lapides fluminum cocti, donec ſcin­
dantur
, & in puluerem redacti: quoniam
enim
miſcentur, ſicci ſunt, trahunt quic­
quid
lutoſum eſt: ab hoc enim fit turbu­
lentum
.
Cùm verò traxerint, deſcendunt in
vino
ad fundum, & vinum repurgant.
Igi­
tur
& hoc idem ſal efficere poterit, ſed ſa­
pore
prodit fraudem, & vinum inſuauius
reddit
.
Facilè eſt etiam omnia vina adultera­
ta
metallicis dignoſcere.
Nam in calice ho­
ris
relicta 24. fundum ob grauitatem pe­
tente
metallico, vina inſtar vappæ red­

duntur
, colore euaneſcente.
Sed ſi melle vi­
num
adulteratum ſit, illicò dignoſcitur, ſu­
per
candens ferrum conſperſis paucis gut­
tulis
: reſoluto enim vino mel reſidet.
Te­
nuior
enim cùm ſit vini quàm mellis ſub­
ſtantia
, illo reſoluto, hoc manet.
Similiret
mel
ſi adulteretur ( id ſolet fieri farina mi­
lij
) decoctum & deſpumatum, in vaſque vi­
treum
coniectum, remanet turbulentum ſu­
periore
parte.
Atque ita mihi contigit anno
præterito
ſeplaſiam mercatoris Pepiæ de­
prehendere
.
Quòd ſi grauiore aliquo pul­
uere
ſit corruptum, in imo ſubſidet quod
additum
eſt, atque ob id in fundo obſcurum
fit
.
Oleum verò ardendo fallaciam prodit:
aut
enim crepitat, ac ſtridet, aut amurca ma­
ior
colligitur, quàm pro olei quantitate.
Cur

igitur
lac vinum emendat?
quia craſi quaſi
facta
pingue ſubſidet, lactis ſecum trahens
quod
turbulentum eſt, aquea lactis in vi­
no
relicta parte, quæ vini vitia obſcuret.
Inde paruæ vini partes vitia detegunt,
quòd
ob imbecillitatem celerius ab aëre de­
nuò
corrumpatur.
At odoris vitium in gra­
tiam
etiam commutat garyophyli citran­
gulo
vndequaque infixi, ipſo verò ſuſpen­
ſo
in vaſe, ſic vt vinum non tangat.
Ergo
quæ
natura non ſunt ſimilia, craſim non
faciunt
, vt vinum cum aqua, niſi imbecil­
lem
: multo minus cùm lacte vinum, mi­
nus
adhuc & nullo modo liquida hæc cum

oleo
.
At lora magis verè miſta eſt, quòd
efferbuerit
: nec tamen planè miſta, cùm miſ­
cere
naturæ ſit, non artis opus, nec etiam
ignis
.
Quæcunque igitur verè miſta ſunt,
vnam
tantùm elementi formam, ſed non ex­
quiſitam
, oſtendunt: reliquorum ſolùm vi­
res
.
Nam ſi non vbique elementa in miſto
eſſent
, aceruus eſſet quod miſtum eſt, non
res
genita: ſi vbique & ſecundum ſub­
ſtantiam
, corpora mutuò ſe penetra­
rent
.
Oſtenſum eſt autem hoc in Medicinæ
libris
.
Eſt igitur forma miſti victoris elemen­

ti
imperfecta.
Atque ea ſenſim acquiritur:
in
elementis quidem palàm, in aliis autem
id
fieri Melanthon exiſtimat.
Videtur autem
ex
his rationi conſonum, cùm forma ſit ele­
menti
dominantis.
At hæc ſenſim amittitur,
ſenſim
enim acquiſita eſt.
In quibuſdam au­
tem
nobilioribus Ariſtoteles non ſenſim
quidem
omninò, ſed per gradus: quoniam
fœtus
in vtero primò viuit, inde ſentit,
pòſt
autem fit mentis capax.
Anima autem,
in
qua mens, poſterius perficitur.
Mens au­

tem
exterius aduenit.
Atque hæc ſenſui pro­
piora
.
Omnia autem miſta, aut terrea ſunt,
vt
lapides & plantæ: vel aquea, vt lac &
oleum
: vel planè miſta, vt animalium cor­
pora
.
Nam igitur eodem modo fit miſtura,
quo
nutricatio, vel augmentum.
Nam in
miſtione
aliquid alicui additur, in illis
quòd
potentia eſt, ei quod eſt actu, & ſecun­
dum
quamlibet formæ partem fit augmen­
tum
, non autem materiæ: quoniam materia
ſine
fine diuidi poteſt.
Atque idem de nu­
tricatione
.
Igitur augmentum & nutricatio
ſecundum
formam verè fiunt: ſecundum ma­
teriam
autem eſt ſola additio, quoniam vn­
dique
aliquid iuxtà apponitur.
Minima ergo
pars
carnis, accedente nutrimento augetur
tota
ſecundum formam, ſed ſecundum ma­
teriam
non, verùm tantùm in circuitu.
Sed
neque
hoc modo propriè: verum ( vt dixi)
augmenti
& nutricationis fermè eadem eſt
ratio
, imò & generationis: hæc enim fiunt
ab
anima: ſolius enim animæ opus eſt, eo
modo
poſſe attenuare, tum vnire ac tranſ­
mutare
.
Etenim ſi quid aliud vita carens
hoc
poſſet, illud maximè poſſet ignis: eſt
enim
eorum omnium quæ non viuunt ro­
buſtiſſimum
, at non poteſt: vt enim iam do­
cuimus
, quòd accedit iuxtà apponitur ei
quod
comburitur, non autem ſuſtantiam
priorem
ingreditur: itaque omnia miſta,
vel
viuere, vel vixiſſe neceſſarium eſt.
2. Contra­
dict
.
tract.1.
cont
.1.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index