Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 403 > >|
1frequens eſt, arbores vidi, ſeu potius arbu­

ſta, ex eo rude quod è Germania aduehitur,
ibi inuenitur, & in Bohemia Abertami, &
in Miſena Annæbergi & Snebergi adeò de­
fæcatum, vt ad examen ſynceritatis dedu­
ctum, decima tantum ſui ponderis parte de­
creſcat.
Georgius Agricola refert, in Bohe­
mia inuentum fruſtum argenti ponderis duo­
rum talentorum.
Eſt autem hoc pondo cen­
tum & quadraginta.
Quod purum eſt dum
eruitur refert varias figuras, ligonum, mal­
leorum, raſtrorum.
Refert ille idem vidiſſe
ſe Snebergi quod ſpeciem ſtatuæ viri infan­
tem geſtantis referret.
Fingitur arte argen­
tum, atque ex ære conficitur, adeò vt oculos
ac cotem Lydiam fallat multis modis: ſed in
re ſordida duos narraſſe ſufficiat.
Auripig­
menti albi ſeu arſenici communis, halinitri
ponderibus æquis partes in vas coniice vi­
treum concluſum, & per horam ſuper car­
bones ardentes permitte vt totum commi­
nuatur, huius quoque pulueris vnciam ac­
cipe, argenti viui tantundem, fæcis vini ſic­
catæ, ac in puluerem ignis vi redactæ ſemun­
ciam.
Inde ergo duos habes pulueres: pri­
mum, qui ex auri pigmento & ſale nitro
conſtat: alterum, qui ex eo & argento viuo
ac fæce vini eſt compoſitus.
Igitur ære colli­
quato, in ſingulas libras adde primi pulue­
ris à ſemuncia ad vnciam vſque donec re­
purgetur miſcendo: inde poſt quàm purga­
tum fuerit, alterius pulueris quadrantem
immitte, miſceto, & in mel protinus effun­
dito.
Eſt & modus compendioſior cum ar­

gento ſublimato albo.
Sunt qui, vt Pom­
ponius Gauricus, in binas libras æris, hali­
nitri & arſenici vncias ſingulorum ternas
miſceant, ac percoquant.
Res hæc aliis lu­
cro, aliis creſſit ſupplicio, cùm ſit ſedes adul­
terinæ monetæ.
Argenti or­
tus quadru­
plex.
Magnitudo
argenti ru­
dis mira.
Figuræ ru­
dis argenti
mira.
Aeris in ar­
gentum mu­
tatio non
vera, quomo­
do.
In argentan­
di ratio.
Verùm in argentandi ratio ars eſt, &
probata ab autoribus, conceſſaque ab omni­
bus probis.
Ollam argenti ſpuma illine, inde
argenti bracteas tenues cum alumine, & ſa­
le & fæce vini arida in cote tere, & in vas
coniice.
Ignibus autem omnia liquantur ſi­
mul, & in aquam effunduntur.
Quod verò
inargentare cupis, aceto prius in quo ſal
Ammoniacum ſit excoctum laua ſedulò, at­
que argento viuo vel albo plumbo illito, &
ei addito quod iam in aquam effuderas, de­
mum ignibus facile vt exhalet argentum
viuum, vel album plumbum.
Alij verò plumbo albo vaſa intus ærea
oblinunt, vt inargentata videantur, qui mos
apud nos frequens eſt: nam amarum ſapo­
rem non reddunt, nec ſunt adeò inſalubria,
iucundiora verò viſu.
Vas ipſum pice ni­
gra oblinunt, inde candenti ferro tangunt
plumbum album, hæret aliquid ex eo quòd
pici ſtatim imponunt, ignis feruore pix
conſumitur, plumbum hæret.
De electro.
Media inter aurum & argentum natura
electri eſt.
Sunt & qui electrum appellent:
ſed nobis de metallo ſermo eſt.
Aliud eſt
quod fit, aliud quod naſcitur: ſed natiuo
gratia & vires conſtat ex auro, & argenti
parte quinta.
Si plures habeat argenti, incu­
dibus non reſiſtit.
Formatur in vaſe pul­
chritudinis cauſa & vtilitatis: nam quod
ſponte oritur, venena prodit duplici via:
ſtridet enim, & arcus emittit.
Quid mirum?
cum ſtannum & album plumbum, & his
magis omnibus aurichalcum, ſolo veneno­
rum contactu alienum contrahant colorem,
& ſplendorem repentè amittant.
Humidum
igitur tenue electri dum abſumitur, ſtrido­
rem facit, & mutato colore, ob inſignem ni­
torem, macula arcum videtur imitari.
Ergo
vt diuitiæ electrum, ita paupertas ſuum ha­
bet aduerſus venena aurichalcum, quod illo­
rum prodat inſidias.
Sed diuitiæ electrum,
foſſile amiſerunt: quod quanquam inue­
niantur, & nunc, ſtudio tamen auaritiæ &
ignorantia virium, dum aurum ab argento
ſeparant, electrum eſſe deſinit.
Nec magna
res eſt adeò à venenis electrum mutari, cùm
etiam argentum vitietur: nec duram ſub­
ſtantiam pati ab externo veneno, cùm (vt di­
xi) ab argento viuo ſolo contactu aurum
adeò fragile euadat.
Electrum ve­
nena perdit.
Plumbi qua­
tuor ſpecies.
Argento ſimile ( vt dixi) plumbum eſt:
illius autem quatuor ſpecies, nigrum, vul­
gare, ac precij vilioris, album, quod ple­
rumque vulgus vocat ſtannum: biſemu­
tum hucuſque incognitum, quaſi medium
inter nigrum & album.
Nec tamen illud
etiam noſtra ætate vulgatum, cùm tantùm
in Sudnis Bohemiæ montibus inueniatur.
Quartum genus è ſtibio fit.
Creſcere omne
plumbum exiſtimatur ſpontè, atque ideo te­
cta labefactare grauitate ſua.
Galenus reci­
tat, ſepultum humidis locis ſub terra augeri
magnitudine, & pondere.
Differt album
plumbum à ſtanno, quòd album plumbum

per ſe oritur, ſtannum cum argento ſemper:
eſtque ſtannum quaſi plumbum argento de­
albatum.
Odit metalla omnia plumbum al­
bum: auroque, & argento vel ex centeſimà
additum, fragilia reddit ea.
Fit & ſtannum

arte, & quod nobilius eſt, recipit in pondo
viginti & quinque ſtanni naturalis, aut can­
didi plumbi, pondo vnum plumbi nigri.
Si
verò in pondo nouem plumbi alibi, pondo
vnum nigri miſceatur, durum euadit, & ad

vaſa conficienda, optimum.
Laudatur etiam
vſque ad octauam partem plumbo addito
nigro: plus verò ſi addatur, vile fit: hoc pel­
trum Mediolanenſes vocant.
Fiebat & ſtan­
num olim ære & plumbo miſtis.
Stridet
ſtannum quod ab argento defluit: ſtridet &
album plumbum, & ſtannum etiam artificio
factum.
Creſcit durities in ſtanno, quia
plumbum nigrum durius euadit ob album:
album minus obnoxium rimis & fracturæ ob
nigri mollitiem ac ſubſtantiam à qua re­
pletur.
Libro 9. de
Simplic.
medic.
Plumbum al­
bum odit
alia metalla.
Stannum ar­
tificioſum.
Stannum na­
tiuum.
Mirum
plumbi li­
quefacti ex­
perimentum.
Dum hæc ſcriberemus, vir quidam publicè
Mediolani liquefacto plumbo lauabat manus ac
vultum, ſed prius aqua quadam partes eas ablue­
bat.
Conſiderandum eſt autem in hoc, nam
duobus vtebatur præſidiis tractationis, ce­
leritate & aqua.
In aqua oportuit eſſe exi­
miam quandam frigiditatem, & vim non
obſcuram, craſſam, qua plumbi calorem ar­
ceret, & prohiberet, ne corpori hære­
ret.
Dicunt quidam fieri hoc ſucco por­
tulacæ, tum mercurialis, ob lentorem.
Ego quandoquidem illum adeò parcè vti aqua
conſpicerem, vt nonnunquam vultum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index