Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 403 > >|
1permutationem. Ariſtoteles dicit, quòd hoc
modo motus non fit: quia etſi antiperiſtaſis
fiat, non tamen per illam mobile impelli
poteſt.
Ratio ſua ſic ſe habet: quæ antipe­
riſtaſi mouent, etiam mouentur: igitur, dum
non mouentur, non mouent: ſed quando
aer in A fuerit in B, tunc à nullo mouetur,
poſſedit enim locum, quem occupare debue­
rat: igitur non poteſt mouere A, dum eſt in
B, è loco ſuo.
Patet, quia corpus non mouet
corpus, niſi cùm ipſum mouens mouetur.
Et
hæc demonſtratio non fuit intellecta ab ex­
poſitoribus, & tamen oſtendit clarè opinio­
nem Platonis falſam eſſe.
Tertia fuit quo­
rundam antiquorum, quòd aër antecedens
ante mobile, puta in C, dum mobile eſt in
B, moueatur verſus D, & ſucceſſione ne va­
cuum detur, transferatur B in C ad locum
aëris moti: & ita idem aër mouetur ex D
in E, & mobile ſequatur eodem impetu: ſicut
ſi bos habeat locum ſeu vicem ſubeat aeris
antecedentis, & currus ponderis ſeu mobi­
lis, & vinculum, quo bos trahit currum, eſt
raritas, vel vacui neceſſitas: & ſic quantum­
cunque mouebitur bos, & quantacunque
velocitate, eadem & tantùm mouebitur cur­
rus, & ita quantumcunque, & qualicunque
velocitate aër ante mobile A mouebitur, ea­
dem ſubſequetur A mobile, & ita fiet motus
continuus.
Et hæc fuit opinio quorundam
antiquorum, quam quidam falsò Philoſophi
eſſe crediderunt, quum tamen ab ipſo relin­
quatur, eadem ratione aduerſus eam, quæ
contra primam opinionem adducta eſt mili­
tante, ſcilicet, quòd ſi C aër transfertur in
D, quæritur à quo?
ſi à mobili, igitur ſe mo­
uebunt viciſſim, quod eſt impoſſibile, nam
mobile propelleret aerem ex C in D: & iam
ſupponitur, quòd aër tranſlatus ex C in D,
trahat mobile ex C in D, igitur idem erit
cauſa, & effectus comparatum ad idem.
Si
dicas, quòd aër transfert ſeipſum, dicit, cur
igitur etiam mobile hoc non poteſt facere?
& redit prima opinio. Si dicas, quòd aër,
quia habet principium motus, hoc poteſt
facere, ſequitur, quòd iſte motus erit perpe­
tuus, quia aër ille ſemper manebit idem, &
mouetur à forma ſua, igitur ſemper æquali
velocitate.
Horum autem vtrunque experi­
mento repugnat: nam ſic lapis proiectus
manu tranſiret per totum orbem, & æquali
impetu: patet, quia ſuus aër præcedens æ­
quali impetu ſemper moueretur, & non poſ­
ſet oſtendere quiſquam rationem cur impe­
tus ille remitti debeat.
Quarta opinio eſt
Ariſtotelis, quòd aër, qui eſt in B, motus ab
eo, qui lapidem iacit, ante mobile mouetur,
& propellit eum, qui eſt in C: & ille, qui
eſt in C, eum, qui eſt in D, & ille qui eſt in
D, eum qui eſt in E, & ita donec perueniat
ad G, qui non poſſit mouere H, eò quòd eſt
nimis debilis, & tunc quum H non mouea­
tur, non trahet pondus, & ſic quieſcet in G.
Dicit igitur hoc modo: motus violentus fit
debilior, quia F mouetur ab E, igitur minore
impetu, quàm E, & E quàm D, & ita ſemper
violentus motus debilitatur, vt apparet etiam
experimento.
Hîc etiam non eſt motus ſine
motus ſine motore, quia quælibet pars mo­
uetur à ſua præcedente, vt F, & E ab ipſo
D.Tertiò patet ratio dicti, quòd priùs ceſſat
quælibet pars aëris moueri, quam mouere:
nam cùm D mouetur à C, mouet E, quia
mouetur à C: igitur dum quieſcit iam D in
E, mouet D ipſum E ex loco ſuo, igitur
ceſſat priùs moueri, quàm mouere, quia D
ceſſat moueri dum D eſt in B, nam tunc C
eſt in D, quod mouebat D: igitur cùm C eſt
in D, D quieſcit in E, & tunc C mouetur
ad F, & non mouetur, niſi ab aliquo, & il­
lud eſt D, igitur D priùs deſinit moueri,
quàm mouere: quia dum eſt D in C, non
mouetur, ſed quieſcit, & tamen mouet E
verſus F.
Et ſi opponas, quòd corpus non
mouet, niſi moueatur, dico quòd eſt verum,
ſed tamen finis motus primi, id eſt, mouen­
tis, eſt coniunctus fini motus ſecundi, non
idem: ſed priùs ceſſat motor à motu, quàm
id quod mouetur, & hoc eſt, quia ſaltem
natura motor priùs mouetur, quàm moueat:
ideò patet quartum, quòd motus rei, quæ
proijcitur, componitur ex infinitis motibus
ſibi inuicem ſuccedentibus, & eſt continuus
per accidens: fit enim tranſlato aëre B in C, &
aëre C interim in D, & eo qui erat in D
in E, & ita de aliis.
Et ideò talis motus eſt
etiam velox, quia fines adeò vnius, initiis
alterius iunguntur, quod videtur vt debeant
ſimul transferri, & non eſt ita.
Sed finga­
mus decem boues vnum ante alium, & om­
nes ante currum, & quilibet habeat ſtimu­
lum in fronte, quo tangat alium bouem in
crure poſteriore, tunc moto primo currus
ſuccedet, & ille idem mouebit ſecundum, &
ſecundus tertium, & ſemper vides, quòd qui­
libet bos priùs mouetur ab altero, quàm mo­
ueat, & tamen vltimus ſimul fermè cum
primo mouebitur: & hoc eſt, quia talis ſuc­
ceſſio ſolùm componitur ex decem partibus,
ſunt enim decem boues tantùm: ſed aëris
ſucceſſio ex in finitis partibus componitur,
ideò refert tempus ſenſibile ab initio motus
lapidis vſque ad finem.
Sed ad infinitum tol­
lendum iuuat condenſatio aëris, vt rectè di­
cebat Auerroës: & ipſa eſt cauſa, vt celerius
eſſet motus, & vt non ſit neceſſarium pone­
re motus infinitos, ſed ſolum innumerabiles.
Et hæc eſt opinio Ariſtotelis, à nullis vſque
ad hanc diem intellecta, de motu rerum, quæ
violenter mouentur.
Sed nos magis indige­
mus prima, quæ eſt ſimpliciſſima, & etiam
non tantas difficultates patitur: & cum ſup­
ponitur, quòd omne quod mouetur, ab ali­
quo mouetur veriſſimum eſt: ſed illud quod
mouet, eſt impetus acquiſitus, ſicut calor
in aqua, qui eſt ibi præter naturam ab igne
inductus, & tamen igne ſublato, manum
tangentis exurit, & ideò etiam accidens vio­
lens adhærens vim ſuam retinet.
Aer cur fa­
ctus ſit.
Aer infrigi­
datus repentè
cur tantum
noxæ afferat.
Cur exſuf­
flando
aper­
tis labiis ca­
lefaciamus,
conſtrictis
infrigida.
mus.
Aer ſemper
mouetur.
Cur in an­
guſtis locis
ſemper au­
ram ſentia­
mus.
Cryptæ fri­
gidiores
quomodo
fiant.
Ventorum
dignatio vn­
do ſpiret.
Aër quò fe­
ratur motu
naturali.
Motus ſim­
plices ſep­
tem.
De motu
violento
quomodo
fiat.

4. Phy.
68 &
8.
Phy.82.
O A
. B
. C
. D
. E
. F
O G.
Dicamus igitur primò ea, quæ ſunt ma­

nifeſta, & ſunt, quòd quatuor ſunt cauſæ
motus violenti, diuturni & celeris.
Prima
eſt, quòd cauſa mouens celeriter ab initio
moueat.
Secunda, quòd per magnum ſpa­
tium?
ideò machinæ bellicæ, quò longio­
res, eò procul magis eiaculantur: & ita ar­
cus, quò magis tenditur ob ambas cauſas,
eò longiùs emittit ſagittam.
Nam ſi tenda­
tur ad B vſque, mouebitur cum chorda
ſolùm ſagitta ex B in D: & ſi tendatur

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index