Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 403 > >|
1verecundiores deterruiſſe. Ergo ſi ſine par­
uis circulis atque eccentricis motus Lunæ,
quemadmodum Calippo & Eudoxo placuit,
abſoluatur, erit maculæ Lunæ comperta ra­
tio, ſcilicet obſcuritas à perſpicuitate or­
ta.
Qua enim parte lumen ſolis non refle­
ctitur, obſcura videtur.
At ex perſpicuo

non reflectitur, tranſit enim.
Varietas au­
tem denſi, & rari manifeſtè in cœlo eſt, vt
etiam in lacteo circulo videmus.
Eſt & alia
quæſtio de Luna magis ſenſibus conſpicua,
cur apud nos plena luminibus maiorem
æſtum maris, apud Indos vacua faciat.
Vi­
detur autem cauſa eſſe æſtus, calor tempe­
ratus, & propinquitas Lunæ.
In coniun­
ctione autem, & plenilunio eodem loco.
Luna eſt, ſcilicet Soli propinquior: in qua­
dratis autem radiis cum Sole terræ: tempe­
ratior autem in noſtris regionibus plena lu­
na luminibus, ob aëris minorem calidita­
tem, apud Indos autem vacua ob regionis
eius feruorem, attollit autem: cùm elatior
fuerit: elatior autem (vt dixi) in pleniluniis
ac nouiluniis.
Et hîc temperata magis in ple­
nilunio, apud Indos autem in nouilunio.
Tunc verò mutat faciem ex Solis propin­
quitate, lumen ac vim, non ſolum luminis
cauſa, ſed etiam propinquitatis ad terras.
Nihil autem refert, & ſi non eleuetur, cum
ad ſimilitudinem res referatur.
Sed dices, cur
ſi luna mutat faciem ex acceſſu ad ſolem, aſtra
omnia reliqua rotunda ſunt?
Hoc ideò con­
tingit, quia vel lumen proprium adeò cla­
rum eſt, vt Solis lumen, ſed imbecillius: vel
quia vndequaque peruia ſunt.
Ergo aſtra plu­
rimum (vt dixi) a vobis diſtant compræhenſa
ratione: ſed quia diſtantia ſenſum latet, par­
ua ob id exiſtimantur.
Turrium verò diſtan­
tia cum comprehendatur, & memoria etiam
magnitudinem teneamus, cum etiam angu­
lus maior ſit quàm aſtrorum, turres aſtris
maiores iudicamus.
Ob id turres, ſi ab imo
videamus, latiores apparebunt, quàm ſi ſo­
lam liceat ſupremam partem inſpicere, quòd
dum radicem videmus, videamus etiam di­

ſtantiam.
Sed quomodo cœli hi iuncti ſunt?
nam ſi vna eſt ſuperficies caua ſuperioris,
& conuexa inferioris, quomodo in diuerſas
partes ſuperiùs, & inferiùs cœlum moueri
poterunt?
Si duæ ſunt, indiuiſibile ab indi­
uiſibili tangitur.
Sed duas eſſe neceſſe, non
tamen quantitatem conſtituunt: hoc autem
ſufficit Ariſtoteli, ne continuum ex non con­
tinuis componatur.
Cauſa cur
aſtra rotun­
da, videan­
tur plana.
Aſtra, maxi­
ma eſſe, &
maximè di­
ſtare.
Solis & Lu­
næ, & terræ
magnitudi­
nis compara­
tio.
Altitudo
eorundem à
terra.
Solis altitu­
do minor,
quam olim
fuerit.
Demonſtra­
tio, ſtendens
quòd æqui­
noctij tempo­
re dies eſt,
maior no­
cte, & ita
ſub æquino­
ctiali.
Cur ſola lu­
na figuram
mutet.
De lunæ ma­
cula.
Luna in ple­
nilunio cur
maiorem
æſtum maris
faciat.
An cœlorum
ſe tangentium,
ſit vna ſu­
perficies.
41[Figure 41]
Id quoque inquiſitione dignum eſt, an
poſitis iuxta eorum, quæ apparent exqui­
ſitam veritatis rationem orbibus æquatio­
nis, contingat eos, vt in Mercurio refe­
runt geminari?
Et ſi contingit, quomodo
ſeorsùm moueri poſſint?
Sit igitur orbis
æquationis exterior A, interior B, inferio­
rum intimus C, extimus D, extra centrum
E, centrum mundi F, & orbis extra cen­
trum G, in quorum medio H, centrum
concauæ exterioris, & conuexæ intimi.
Ma­
nifeſtum eſt igitur, quòd ſi duo ſuperiores
orbes eſſent ſimul iuncti, & duo inferiores
ſimiliter, quòd poſſent moueri ſuper cen­
tro F: & ita orbem extra centrum, eleua­
rent.
Et ſi mouerentur ſuper centro G,
frangerent cœlum Veneris, & Lunæ, in­
ter quos cœlum Mercurij poſitum eſt.
Om­
nis enim ſuperficies orbis mota ſuper cen­
tro ſuo, non violat orbem, quem tangit:
quia in eodem ſitu remanet.
Sed ſuperfi­
cies, quæ mouetur ſuper alieno centro ſi
tum mutat, & orbem, quem tangit, rum­
pit.
His cognitis, ſi A, & C, mouentur
ex dictis, ſuper centro F, neceſſariò mouen­
tur: quare vel ſecum rapiant orbes B D,
quare diuiſi erunt fruſtrà, vel BCD, orbes
erunt tanquam vnus orbis, cuius centrum eſt
H, quare tota hæc machina eleuabitur, ac
ſubſidebit iuxta partium ſitum, vt in Sole:
orbes autem B, & D, nigri ſeorſum, præ­
tereà moti ſuper centro H, moti abſidem E,
orbis deferunt: nam ſi ſeorsùm non mo­
uerentur, fruſtrà eſſent ab E, diſiuncti.
Si
verò mouerentur ſuper G, frangerent or­
bes A, & C, igitur ſuper centro G, mouetur
orbis E.
Iam verò illud maximè mirum, aſtris
quæ tam procul abſunt, maria & terras,
quæ coram oculis iacent innoteſcere, omit­
to quòd antiqui illis ducibus ſulcarent ma­

ria.
Illud magis admiratione dignum, quòd
tempeſtate acti in incognitas maris aut ter­
ræ partes, aſtrorum auxilio vbi ſint agnoſ­
cere queant.
Poſtulauit hoc à nobis Ioan.
Baptiſta de Ponte Vigo. Ratio ſic conſtat:
Sereno iam facto cœlo Solis de die, aut al­
terius planetæ de nocte, collige altitudinem
cum planiſphærio, aut armillis dum aſtrum
meridiat, & ab hac detrahe declinationem
loci Solis, ſi Sol fuerit ab initio Arietis ad
initium Libræ: adde declinationem loci
Solis, ſi fuerit ab initio Libræ ad Arietis
initium, & quod fit detrahe ex 90. & ha­
bebis latitudinem loci, quam & qui Indiam
nuper colunt, norunt inuenire.
Sed pro
longitudine cum altitudine Solis, aut alte­
rius ſtellæ cognitæ habita latitudine per
planiſphærium, horam diei inuenies.
Inde
per armillas cum loci latitudine locum Lu­
næ qualis videtur, quæres: cui addes, aut
detrahes, quantum eſt differentiæ ex aſpe­
ctus diuerſitate, & habebis verum locum
Lunæ ea hora, iuxta quam ex tabulis Al­
phonſi habebis locum Lunæ & motum,
ſecundùm ſingulos dies præſentes.
Diffe­
rentiam ergo locorum Lunæ inſtrumento,
& tabulis inuentorum conſidera, & cum
ea diuide motum diei, exibunt horæ, &
minuta, differentiæ pro ſingulis igitur ho­
ris partes 15. pro ſingulis minutis quartam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index