Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 403 > >|
1rurſus peruenire videtur neceſſarium? Siue
enim trahatur caloris vi, ſeu ſpontè deſcen­
dat oleum, quantum ad vacui rationem at­
tinet, nihil intereſſe videtur.
Attamen ex­
perimentum edocet, ardere quidem lucer­
nam, & ſic ſenſim vacuam reddi: ſpontè
autem oleum nequaquam deſcendere.
Cau­
ſa igitur eſt, quòd ignis calefaciendo rariùs
ac tenuiùs efficit oleum: id rarius factum
intumeſcit, & per D, foramen exuberat,
leuiſſimáque eius pars interim aſcendit ad
ſummum lucernæ, vbi A, ſcripſimus: quæ
cum multo aëre referta ſit, locum aëre com­
plet, ac ſic ſenſim augetur, dum oleum effundi­
tur.
Quamobrem & illud diligenter cauere
neceſſarium eſt, ne canalis D E F, iuſto bre­

uior ſit, aut ellychnium in F, maius: nam
vtroque modo oleum nimio calore celeriùs
intumeſcit, adeò vt effundatur.
Hac ratione
excogitarunt Athenienſes lucernam ante
Mineruæ ſimulachrum, quæ toto anno ar­
deret.
Nam A B C D, ſpatium auctum erat
iuxta multitudinem dierum anni: commo­
diùs forſan fuerit, ſi ſubere craticulæ ferreæ
ſuſtententur.
Ideóque in vaſe maximo
oleum effuſum, perſeuerante flamma el­
lychnij ſufficiet in totum annum.
Vt verò
perſeueret flamma, ellychnium comburi non
debet.
Tale fit è ligno Carpaſio, hoc enim
non vritur: aut, vt inferiùs docebimus, è la­
pidum cruſtarum filis.
Lucerna mi­
rabilis.
Lucerna toto
anno ardens.
Vbique tria
ſunt, mate­
ria, forma
& anima.
Materia igitur vbique eſt, illa verò ſine
forma eſſe non poteſt, quare & formam vbi­
que eſſe neceſſe eſt: ſed & animam quan­
dam, ſeu quòd vbique fiat generatio, ſeu
quod magis ad præſentem attinet tractatio­
nem, in quocunque corpore, cùm extra lo­
cum ſuum fuerit, motus principium eſſe vi­
deatur.
At motus non ab anima, ſed à na­
tura eſt.
Mea nihil intereſt, modò ( quod ad
præſentem mihi ſolùm tractationem neceſ­
ſarium eſt ) fatearis principium eſſe quod­
dam motus: nam de anima, an omnis natu­
ra anima ſit poſteriùs conſiderandum.
Nunc
ſatis ſit, cùm miſta omnia ſint corporea aut
ſimplicia, quædam ex his vt leuia ſursùm,
alia deorsùm ferri vt grauia: neque verò
impelluntur: nam violenter ad propria re­
mearent: nec trahuntur: locus enim acci­
dens eſt, & elementum ipſum non trahit
vbique: vt cùm aqua ſursùm fuerit.
Inti­
mum igitur eſt, quo mouetur elementum,
aut ab elemento mixtum.
Dico etenim mix­
tum, vt lapidem, à terra, quæ in ipſo eſt
deorsùm moueri, aut aqua.
Siquidem mix­
ta & ipſa ab elemento, aut elementis, quæ
in ipſis dominantur, moueri ſolent.
Cùm
verò corpora ipſa eiuſdem non fuerint ge­
neris, eodem in loco eſſe non poſſunt: nam
materia illa duas haberet ſimul formas.
Plus
verò eſſe ac minùs de eodem corpore, oſten­
dunt oua vitrea, quæ cùm exuguntur, ex par­
uulo foramine aquam trahunt: nam aër ille
rarior factus ob attractionem denuò cogi­
tur, occupátque minorem locum quàm priùs,
atque ſic ne vacuum detur, aquam ad ſe
trahit.
Igitur aër ipſe cogi poteſt, ac ſeip­
ſum ſubingredi, eadémque ratione rarior
euadere: vtque eſt terminus quidam in rari­
tate, qui vacui rationem habet atque ſic
mouet, ita denſitatis alius, quem ſi quis
præterire nitatur, motum excitat, qui vo­
catur impulſus.
Fit igitur impulſus, vel cùm
corpus locum alterius ſubingreditur, vel cùm
idem corpus adeò craſſeſcit, vt tantam craſſi­
tiem ferre non queat: tunc enim locum alium
atque ampliorem quærens, motum impulſus
excitat: vtque à vacuo & raritate nimia attra­
ctio fit, ſic à denſitate maiore aut corporum
coïtione in vnum, impulſio, quæ attractioni
contraria eſt.
Duo corpora
in eodem loco
eſſe non poſ­
ſunt.
Igitur quòd corpora ſimilia coëant & ra­

reſcant, ab experimento acceptum eſt: ſed
ratio non adeò clara.
Alexander putat ma­
teriam habere potentiam ad formas diuer­
ſas, quarum quantitates materiæ diuerſæ
ſunt: veluti ſi ex aqua fiat aër, quòd aër
minorem poſtulet materiam, materia illa
rareſcit, quod in igne dum è puluere fit, ma­
nifeſtè videmus.
At condenſari & rareſce­
cere, eſt formam ex parte mutare.
Cúm enim
aër cogitur, ad aquæ naturam tranſit.
Vn­
de in cucurbitulis lintea madefacta cogunt
aërem, atque ideò magis trahunt.
Igitur
quæ rareſcunt vel condenſantur, formam
partim mutant.
At forma corporis, formam
elementi ſequitur.
Repugnat igitur, duo
corpora ſimul eſſe, non ob materiam, quæ
potentia tantùm in loco eſt, & locum occu­
pat, & decernit ſibi quantitatem poteſtate
quidem ſola, non actu, ſed ob formarum di­
uerſitatem.
Condenſari igitur corpus po­
teſt, quod ſimiles habet partes, non autem
corpora ſe penetrare poſſunt.
Porrò in con­
denſatione videtur difflari aliquid tenuius,
aut exprimi.
Sed ſi ita eſt, videbitur quod
rareſcit, aut condenſat generari.
Verùm ele­
mentorum mutatio adeò facilis eſt in con­
iuncta & ſimilia, vt non omninò vera
generatio videatur.
Nam ex aqua in le­
bete aër fit ob ignis calorem: ignis au­
tem nihil generat.
Non igitur eſt hæc ge­
neratio elementorum, ſed tranſmutatio quæ­
dam ad affinia.
Dicemus autem de hoc in­
feriùs.
Corporum
vnitio quo­
modo fiat.
Ergo in vniuerſum tres erunt motus nà­

turales.
Primus quidem ac validiſſimus à va­
cui fuga, ſed veriùs à forma elementi, cùm
maiorem raritatem non admittat, nec ma­
teriæ partes ſeparari vnquam queant.
Cùm
igitur in follibus apertio maior fit, quàm
paucus ille aër ferre poſſit, primùm rarior
redditus, cùm materia prima ſeperationem
non admittat, aër ille non ſuſtinens maio­
rem raritatem, aut aliquid ad ſe trahit, aut
folles omninò diſrumpit.
Non igitur à va­
cuo motus vllus, ſed à formis ipſis maximè
aëris, dum ampliùs diuelli nequit, nec ſe­
parari, fieri conſueuit.
Eſſe autem hunc mo­
tum naturalem, oſtendit conſenſus in hoc
vniuerſi, & obedientia omnium corporum,
quæ relictis propriis motibus, vt huic ſa­
tisfaciant, aſcendunt ſpontè grauia, deſcen­
dúntque leuia.
Secundus ( vt dixi ) è directo
huic contrarius, ſpecie quidem vt primus
à vacuo fit.
Hic ne corpora ſe mutuò pene­
trent factus videtur, ſed veriùs oppoſitam
priori ob rationem, ne ſcilicet forma plus
iuſto, quàm debeat materiæ primæ conſe­
quatur, ſicut in priore ne iuſto minùs.
Hunc

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index