Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 403 > >|
1ſpeciem, aut perfectum aliquid, ſed vt ex­
crementum quoddam.
Sunt autem & colo­
res viuaces in excrementis: tales enim etiam
ab igne fiunt.
Si igitur aliqua ſub terra fiunt
ab igneo calore, quid prohibet etiam eadem
arte fieri?
Omnia tamen hæc venena ſunt
præſentanea: mitius tamen ex his croceum,

quod nomen antiquum retinuit.
Nec ſolùm
hominibus venena hæc ſunt, ſed plantis, ani­
malibúſque.
Suffitu plantæ pereunt. Verùm
& mures non ſolùm, ſed etiam lupi, ſi ex eo
ederint, nec aquam bibere poſſint, non ſo­
lùm moriuntur, ſed in rabiem adeò efferun­
tur, vt ſui generis animalia inuadant: & quæ­
cunque momorderint, in eandem rabiem in­
cidant, vt totum genus breui pereat: cuius
rei quandoque feci experimentum.
Sed ta­
men periculoſum eſt, ne etiam cicurada per­
das, & innoxia animalia, & ne aqua inuenta
fruſtreris.
Verùm parua re, ſi benè cedat, do­
mum muribus plenam expurgabis.
In lupis
difficilius eſt, cùm aquam celeriùs inueniant.

Sed nec his ſolùm venenum eſt, ſed auro,
argentó que auripigmentum, & reliqua ſic­
ca, vt ſtibium, ærugo, ſulphur, contraria ra­
tione, qua plumbum illis eſt ſalutare: nam
humidum illorum abſumunt, vt non poſſint
benè liquari: verùm agente igne, cùm non
ſit, quòd reſiſtat illius ſiccitati, vritur me­
talli ſubſtantia, & in fumum tranſit.
Itaque
celerius æs abſumunt auro & argento, ſed ta­
men & hæc immiſta pinguedine ſua eua­
neſcere cogunt.
Quum enim pinguem par­
tem habeant, quæ ardet intus metallis im­
miſta, proprium humidum metalli in fu­
mum agunt: quo abſumpto, metallum & ip­
ſum euaneſcit, quod non niſi eo humido
conſtat: vt enim arborum nodi magni non
vruntur per ſe, adiunctis lignis ſocietate ar­
dent: in humidum auri, & argenti, quod per
ſe vri non eſt aptum, addito auripigmento,

ſulphuræ ac talibus, ardet & conſumitur.
Ex
horum igitur genere eſt, quod monetam de­
corticat, non ſecus ac ſerpens ſolet corticem
amittere, manente imagine.
Auripigmë­
tum.
Arſenicum.
Roſagallum.
Modus mu­
res necandi,
& lupos.
Metallica
ſicca auro, &
argento ſunt
venenum, ſi
cum his li­
quentur.
Moneta de
corticari po.
teſt.
Chryſocolla
quomodo
fiat.
Redeo ad chryſocollam, quam boracem
nunc dicunt: eius eſt genus factitium, quod
alumine ſciſſo, & ammoniaco ſale fieri ſolet.
Exiſtimat Galenus etiam vrina pueri in æreo
mortario aſſiduè agitata ſub caniculæ ortu
confici poſſe.
Colos factitiæ croceus, ſplen­
dens: vtuntur aurifices ad auri fruſta iun­
genda, inde inditum nomen.
At cœruleus vel

cyaneus lapis, quem lazuli vocant noſtri,
pulcherrimus eſt, cœli colore intermicanti­
bus aureis maculis.
Inde è rei natura mira
occaſio artifici data dum cælatur: aurum or­
nat, veſtes, vel ſydera refert.
Oportet autem
eligere aptum & benè diſtinctum, cælaréque

figuram ſculturæ ſimilem, non cauam.
San­
daracha eſt, quam vulgus vocat auripigmen­
tum rubeum, ſed auripigmentum non eſt,
ſulphureum quid olet, & exterius crocea,
non ſplendens, intus rubra, ſpleudida, odor
tamen non eſt admodum ingratus: exterioris
coloris ſimilitudine croceo admiſtam auri­

pigmento vendunt.
Sydera, quam Manga­
nenſem Itali vocant, terra eſt repurgando
nitro aptiſſima, illud tingens cæruleo colo­

re.
Eſt alia etiam, quæ ſic vitrum tingit cæ­
rulei coloris, quam Zapharam quidam ap­
pellant.
Eſt & metallici generis terra viri­
dis, quam Itali Azurrum viride vocant, nos
chlorogeam.
Naſcitur in fodinis æris, & ar­

genti feracibus, vnde veriſimile eſt ex halitu
fieri æris ac argenti: ſplendet, & ob id cœ­
ruleo lapidi perſimilis, ſed non tamen adeò
vtilis ad opera.
Nam cærulei lapidis color, nec

igne, nec aquâ vitiatur, & vix vlla vetuſtate.
Vnde illi honos & pretium. Cauſa eſt, quòd
denſiſſimus ſit, & tenuiſſimæ ſubſtantiæ.
Vn­
de modica quantitas tabulæ magnæ ſatisfa­
cit, velut & de auro, & argento dicemus.
Cauſa tenuitatis ac denſitatis, diuturna co­
ctio & ſeparatio partium inutilium.
Ob
hanc cauſam pſeudo cæruleæ honos nullus

fermè: hæc ex Hiſpaniis aduehitur, ſed longè
cæruleo lapide inferior: quòd non tam te­
nuis, nec denſa, ob id plus exigitur in opere,
nec vetuſtati aut ignibus, vel aquæ ſuſtinen­
dæ paruis.
Verùm chlorogeæ adhuc honos
eſt, quoniam non vicaria, ſed principalis vi­
ce fungitur.
Lazuli.
Sandaracha.
Syderea.
Cærulea.
Chlorogea.
Color ex la­
zulo igni, &
aquæ, & ve­
tustati haud
obnoxius.
Pſeudo cæru­
lea.
Sunt & terræ miſtæ metallis, vt Galena,

quam Ocriam vocant Itali, plumbo, & ter­
ra conſtat: materia eſt plumbi haud perfe­
cti proculdubio, atque ideò liquandis metal­
lis aptiſſima, tum maximè cùm ex matrice
ſunt eruendi.
Eſt autem lapis cum metallo
iunctus matrix.
Nam pleraque nobiliora

metalla in lapidoſa materia iacent, quam
matricem: nuncupare liceat.
Galena.
Matrix.
Verùm inter metallica nullum excellen­

tius argento viuo inuenire licet, ſolerti in­
duſtria vbi oriatur, depræhendunt. Menſibus
Aprilis ac Maij ſub aurora ſereno cœlo in
montibus ſpèctant aſcendentes vapores, ac
veluti nebulam non altius ſe attollentem,
ſed humillimam, ac quaſi hærentem terræ.
Quò fit, vt coniectores argenti viui ibi ſe­
dem aſſequantur.
Grauiſſimum eſt ac tenuiſ­

ſimum, quæ duo cùm etiam auro conueni­
rent, ſperabant quidem ex vno alterum con­
fici poſſe.
Nempe non ſolum inter metalla,
ſed inter omnia quod ſciam hucuſque au­
rum ſolum in eo mergitur, ac deſcendit, cùm
cætera ſupernatent.
Idem viuum argentum

cum aurum combiberit, ſeu etiam per ſe
corium ceruinum, quod craſſiſſimum eſt, pe­
netrat.
Hoc enim modo aurum ſeligunt: ca­
lefaciunt argentum viuum, atque ei impo­

nunt veſtium fragmenta inaurata, aut alia,
quæ aurum continent, & (vt dixi) breui au­
rum ipſum ab argento viuo abſorbetur, in­
de exprimitur argentum viuum corio, ma­
net autem in imo quod modico igne colli­
quatum concreſcit.
Sunt & alij modi aurum

colligendi, ſed non ſine acutis aquis, aut
ſulphuræ, & opera haud leui.
Oleum co­
rium non tranſit adeò celeriter, vt videatur
argentum viuum etiam oleo eſſe tenuius.
Erodit omnia metallica vaſa, æs, argen­
tum, plumbum perforat: vnde ligneis vaſ­
culis tutius, quàm metallicis committitur.
Incredibile eſt dictu, ſed tamen quod quiſ­
que, vt ego feci, poteſt experiri.
Narrabat
mihi hoc Hieronymus Gemmarius ab oculis

dictus, ſed fidem non poteram adhibere ci­
tra experimentum.
Aurum ſcilicet argento
viuo illitum fragilius euadere oui cortice,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index