Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 403 > >|
1quòd vix fieri poteſt, ne in tanto tempore
aër moueatur, & in ventos transferat quod
corrumpitur.
Videtur etiam omnibus peſſi­
mis rebus Dei beneficio modus quidam im­
poſitus.
Nam nec ſerpentes multiplicari vi­
dentur vltra metam quandam, nec acuti
morbi vltra quartum decimum diem perſe­
uerant, nec vllum vehemens malum eſſe po­
teſt diuturnum.
In peſtis autem genere diu­
turno ac lento, nullum eſt inuenire termi­
num præfixum: vt in Gallica lue, quam con­
ſtantiam quinquageſimum ab ortu ſuo an­
num exceſſiſſe.
Et quanquam ſit hic mor­
bus Indis Endemius, nobis tamen contagio
peſtifer eſt.
Scripſimus autem de hoc multos
libros.
Cauſæ pu­
tredinis aë­
ris & peſtis.
Peſtis mira.
Cur peſtis
triennium
non excedat.
Venenorum
ratio triplex.
Genera peſtis ex aëre, veneni habent ra­
tionem.
Venena etenim quædam natura, vt
quæ naſcuntur, & anguium peſſimi: quædam
putredine, è quorum numero peſtis ipſa eſt,
& quæ arte conficiuntur, cocta olim, nunc
ſublimata vocantur.
Acerrima & maximè
præſentanea à natura fiunt, illa artem vnde­
qua que ſuperante: ſed tamen rara, frequen­
tiſſima ab arte, quum in malis excogitandis
longè deterius humanum genus ſit quam na­
tura.
Ergo rarò exemplo, non turpe illa duxit
ſibi in his ab hominibus ſuperari, modò ta­
men magnitudinis rei palma apud illam ma­
neat.
In Nubia tamen referunt (hæc Marma­
rica à Ptolemæo appellatur) eſſe venenum,
cuius pondus triticei grani vnius, illicò ho­
minem occidit: decem autem homines in quar­
ta horæ parte.
Tanta vis lethalis, venditur in
ſingulas vncias centenis aureis.
Tantundem
impenditur pro vectigalibus quanti emitur.
Iurat emptor non vſurum eo in prouincia,
quaſi homines aliarum regionum ſi quis oc­
cidat, non ſit veneficus, vel minus ſit homines
occidere, quam peiorare.
Periurium timebit, qui
veneficio vſurus eſt?
Hæc calamitaſne maior,
an ſtultitia mortalium?
Deterior in mora con­
ditio
quam in celeritate: hæc enim vitam
aufert, illa ſpem & fructum omnem vitæ.

Theophraſtus refert, aconitum præparari ſoli­
tum quod bimeſtri, trimeſtri, ſemeſtri, anno­
ve vel etiam biennio occidat, eſſéque mortes
collectionis medicamenti temporibus com­
pares.
Nam à ſeniore planta protrahitur mors
diutiùs: ſerebant enim herbam, colligebántque
Vel quia collecta verno tempore, celeriùs oc­
cidat quam hyeme, vt etiam de herbarum vi­
ribus tum radicum conſtat.
Et quantumuis me­
dicamenti tempus protraheretur, mors tamen
certa atque irreparabilis, cuique ſuo tempore, quod
mirum eſt, imminebat.
Simili ratione quædam
licet non vitam tollant, membrorum tamen

quorundam vitium afferunt.
Fons fuit vltra
Rhenum iuxta littus maris, cuius aqua ex­
cuſſit dentes omnibus, quotquot è Germani­
ci exercitu ex eo biberant.
Nec inuentum au­
xilium, niſi herbæ Britannicæ.
Et Cæſari Ta­
bernæ patritio noſtro, quum diu cruciatus
ventriculi doloribus diſſectus fuiſſet poſt mor­
tem, inuentus lapis in ventriculo oui magni­
tudine.
Venena enim quæ ad tempus occidunt,
neque cor, neque cerebrum, neque veſicam petere poſ­
ſunt.
Nam ſi cor petant, non tandiu differre poſ­
ſunt mortem: ſi cerebrum, cùm longè abſint, non
occident, imò vix attingere poſſunt.
Veſicam
non niſi acuta medicamenta lædunt: ea au­
tem celeriter occidunt.
Poſſunt tamen cele­
riter nocere, & tandem interficere.
Sed quæ
venena clam occidunt & ſerò, vt fraus la­
teat, pulmones aut iecur, aut ventriculum
vexant.
Ventriculum quæ vexant, dolore iu­
gi & pleraque vomitu: quæ pulmones pe­
tierunt tabe ac iuſſi: quæ iecur, ſanguinem
corrumpendo alia regium morbum, non­
nulla hydropem, pleraque febres virulentas
generando occidunt.
Aliàs ſcripſi vno pran­
dio exceptos è tredecim viris in oppido
Gallarate vndecim, qui venenum biberint
omnes interiiſſe diuerſis temporibus, cum
quidam etiam Romam interim iuiſſent ac
rediiſſent.
Delatum ex ea vrbe tam pul­
chrum inuentum fuerat.
Aliàs dicam ſigna
quædam, quibus hominem venenum, licet
non ſentiat, hauſiſſe deprehendemus: nunc
tamen potiora ſubiiciam.
Ea ſunt quinque.
Primum, cùm odor fœdus in cibo ſentitur:

vel ſi non præſente re fœtida, odor quaſi
ſecum rem deferat fœtidam, fœdus ſentia­
tur.
Eadem ratio in horribilibus ſaporibus.
Dolores quoque abſque manifeſta cauſa vel
in ventriculo, vel iecore, vel veſicæ eroſiores
vel ſanguinis ſputa repentina, atque ſpon­
tanea.
Eſt etiam tabes quædam lenta ac exi­
tialis ſignum hauſti veneni: & coloris totius
corporis magna mutatio, & immedicabilis.
Cæterùm non eſt hîc locus de morbis tra­
ctandi, ſed ſolùm illud quòd ſubtilius eſt hac
in diſputatione docendum, quomodo ſcili­
cet odore non præſente, aut ſapore, vtrunque
ſentire contingat, hócque veneni ſit indicium.
Cauſa eſt, quòd humor melancholicus tales
ſpecies loco obiecti refert: vt etiam in his,
qui à cane rabido morſi ſunt, circa viſum er­
rare contingit.
At venena præſertim tempo­
ranea humorem hunc atrum generare ſo­
lent.
Subit autem dum hæc conſidero dubi­
tatio non leuis, quòd cùm multa ſint ( vt dixi)
quæ mortem differre poſſunt in annos, & ta­
men ſint venena, ne non aliqua ſint, quibus
vtamur pro cibis, & tamen mortem afferant,
licet adeò ſerò vt non pro venenis habeantur.
Quòd ſi talia ſint, erunt velut è fungorum ge­
nerib.
Quòd cùm tot ſint atque diuerſis modis
affecti, in tam diuerſis ætatibus, temperaturis
viuendi inſtitutis, artibus, virium robore, oc­
caſionibus, varióque adeò exitu pereuntium, quis
poſſit animaduertere hanc noxam?
Simili ra­
tione olera quædam agreſtia, quæ fortuitò edi­
mus: latent enim quàm multa: & quæ inficiun­
tur
ſalamandra ac rubetis, ac ſerpentib.
Cha­
mæleon herba ſuibus, lupis & murib præsens
venenum, quis nouit an hominibus ſit tem­
poraneum?
Nam quæ nocent, temporis ſpatio
interficere ſolent.
Viſcus certè qui in illius
radice oritur, mortem hominibus affert.
Quæ­
cunque
autem mortem præſentem afferunt, ea ſi
temperata fuerint, veneni temporanei loco
habenda ſunt.
Sunt verò ex his quæ ſolo ta­

ctu etiam occidant: nam canis rabidi ſpuma
ſi in locum aliquo modo vulneratum inci­
dat, vel à quo ſola detracta ſit cuticula, occi­
dere ſolet: & ſcilla cuti illita vexat carnes: &
cantharides manu retentæ, ſanguinis mi­
ctum prouocant: quidquid mirum eſt igitur
venenum eſſe quod ſolo contactu occidat, tum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index