Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 403 > >|
1enim lumen corpus, ſed imago lucis, quæ
meatibus non indiget, velut nec calor: ca­
lor autem magis corporeus eſt.
Quia ergo
in ſolido recipiuntur radij, recipitur & ca­
lor.
Quomodo autem à ſyderibus reflecta­
tur, dubitatio non parua eſt: nam ſi refle­
ctitur lumen à ſydere, ſolidum ſydus eſſe
oportet: quòd ſi ſolidum, cur motu non
frangitur, & eum à quo mouetur non fa­
tigat?
Oportet autem quemadmodum & in
corpore animalium, animam ſpontè moue­
re, & alacriter: at in nobis alacritas illa de­
ficit, quia ibi ſolum eſt vis, quæ a corde
transfunditur, vbi anima habitas: at in
cœlo cùm vbique anima ſit, eſt alacritas
ſempiterna, ob id nec voluntate anima fa­
tigatur, quòd nullo corporeo indigeat au­
xilio: nec cor, quòd in eo ſit anima: ſed

tamen ſpeciem habet fatigationis.
Cœlum
autem cùm nunquam quieſcat, & vbique
præſentem habeat animam, nunquam fati­
gari poteſt.
Sed de Lunæ circulo, quòd ſe­
cum æthera rapiat, non adeò clara quæſtio
eſt, fatigari enim deberet: melius verò eſt
dicere, toti ætheri hoc ineſſe ſpontè, vt
vnaquæque pars circumcirca feratur ab O­
riente in Occidentem, & ſingulæ cùm ſuo
loco depulſæ fuerint ſpontè ad eam reuer­
tantur.
Hæc autem quæſtio pro nobis eſt,
qui mundum finem habiturum, habuiſſé­
que initium, in libris de Æternitatis arca­
nis cenſuimus.
Aut forſan dicemus, quem­
admodum aquam ad Lunæ motum, ſic æthe­
ra ad primi cœli ſpontè circumferri, non ele­
menti natura, ſed obedientia ad ſuperiora: vel
quòd ad motum conſeruandum hoc ſufficit
nullo nixu, initium verò non ſine labore fie­
ret.
Sed hic motus cùm ſit ſempiternus, ini­
tio caruit.
Sydera an
ſolida.
Quomodo
æther mo­
ueatur.
Crepuſculo­
rum ratio.
Verùm de his ſatis, ad lucis ac luminis
hiſtoriam reuertamur: vbi meritò forſan
quis quæret, cur ante Solis ortum, & poſt oc­
caſum, aër luceat & clariùs ſit?
quod tempus
crepuſculum vocatur.
Sed cùm veſpertinum
crepuſculi nomen retinuerit, matutinum in
auroræ nomen tranſiit.
Cuius meminit Vir­
gilius duo decim claris experimentis.
Pri­
mùm referre ſat eſt:
Aurora Oceanum croceo velamine fulgens
Liquerat, & biiugis vecta rubebat equis:
Luce polum nitida perfudit candidus orbis,
Et clarum emicuit Sole oriente iubar.
43[Figure 43]
Ergo Solis radij cùm impediuntur à ter­
ra, nullam claritatem afferunt, ſi non ali­
quo ex loco reflectantur.
Etenim cùm me­
dia nox eſt, ponatur cœlum Solis ABF, Sol
A B, terra C D, ducantur contingentes
ACE: & BDE, concurrentes in E, totum
igitur quod continetur ſub cœlo ABF, & ſu­
pra, à lumine Solis illuſtratur, præter tri­
gonum CDE, & tamen partes F, & G, non
videntur claræ, quia Solis radij penetrant,
nec reflectuntur.
Sed neque Sol magnitudi­
ne ſua poteſt crepuſculum facere, tum quia
radij viderentur, & Solem videremus ipſum
tum quia, vt demonſtrauimus, ob maximam
altitudinem lineæ CE, & DE, fermè redde­
rentur æquidiſtantes.
Ergo crepuſculum fit,
quoniam pars quæ ſupra terram eſt, conten­
ta ſub E, puncto, id eſt, ſub vmbra, terræ, à
vaporibus condenſata radios Solis excipit.
& ad nos reflectit.
Obſeruemus igitur Solem dum eſt ſub
æquinoctiali circulo, qui crepuſculum in­
choat partibus 19. ante ortum, id eſt, ho­
ra fermè, & quarta ante Solis ipſius aſcen­
ſum, & manifeſtum eſt, quòd tunc primum
Solis radius, qui aërem illuſtrat, terram
contingit: nam ſi non contingeret, ex ſum­
mo loco vaporum contingens ad terram du­
ctus perueniret ad locum inferiorem priore,
atque ſic crepuſculum antea quàm dictum
ſit, inchoaret.
Hoc igitur poſito, conſti­
tuatur circulus terram referens, cuius cen­
trum C, contangens linea AD, ſumma pars
44[Figure 44]
vaporum E, locus radij Soli F, & vbi ſecat
AD, ibi G, ponat: quia igitur Solis diſtan­
tia maxima eſt ad terræ comparationem, an­
gulus FGD, eſt, ac ſi eſſet in centro C, terræ,
quare eſt 19. partium, igitur & EGA, vt in
centro circuli: ſed A, & B, recti ſunt, igitur
cùm E, communis ſit duobus trigonis CBE,
& AEG, ipſi erunt ſimiles, & ideò ratio late­
rum cognita: at BC, eſt millia paſſuum (vt
dictum eſt ) quinquies mille, igitur AE, eſt
millia paſſuum 288. & ad tantam altitudi­
nem vapores aſcendunt.
Demonſtra­
tio oſtendens
ad quandam
altitudinem
à terra va­
pores aſcen­
dere poſſe.
En vides humani ingenij ſubtilitatem
quouſque perueniat?
Vitellionem haud ig­
noro deceptum eſſe, qui aſcendere tantùm
ad 52. paſſuum millia tradiderit, cùm quintu­
plo plus ac dimidio, quàm dixerit aſcendant:
verùm cùm ambitum terræ contrahat, &
paſſus ob id etiam maiores faciat aliquantò,
non tamen vſque ad quartam partem debitæ
altitudinis deducere eam poteſt.
Quòd ſi vt
ad ſummum deducatur crepuſculum per
duas horas ante diem fiat, angulus C, in
circumferentia, qui æqualis eſt G, partium
60. & E, 120. quare linea AE, quæ altitudo
vaporum, erit paſſuum millia 772. & hoc
eſt maximum ad quod aſcendere vapores
poſſint è terra ſpatium.
Vnde Irides, Vir­
gæ incendia, hiatus cœli, non altiùs fie­
ri poſſunt: vt nec triplicati Soles, geminatæ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index