Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 403 > >|
1monium illorum præbent. Generaliter ta­
les ſunt, quæ fructum non edunt, aut
exiguum: iuniperus humilis, hedera, ca­
prificus, pinaſter etiam, & aculeatarum
pleræque; Sunt etiam folia arborum, aut
decidua, & trunci exiles, marcentque om­
nia.
Quid mirum, cùm velut lactanti puero
nutrix prægnans adhibetur, nam metallis &
plantis commune eſt alimentum idem, ideò

vix natura loci ambobus poterit ſatisface­
re.
Sed metalla ampliùs hauriunt, cùm ar­
bores: nam propago metallorum arboribus
longè maior eſt, vt etiam belluæ maris ipſis
animalibus terreſtribus.
Comparatio
metallorum,
& planta­
rum.
Argentea
fodinæ mira
magnitudo.
Argenti fodinam, cùm etiam hoc ſit mi­
nus fœcundum metallum inuenio apud
Agricolam fuiſſe pedum 30, in longitudi­
ne, latitudine autem dodrantis, altitudine
60. Ex quo manifeſtum eſt ſimilem fuiſſe
arbori: nam arboris altitudo maxima, poſt­
longitudo, ſeu ramorum diductio, minima
craſſitudo, quæ pro latitudine in fodinis ac­
cipitur.
Ergo ſi in argento tanta, quid in ære,
quid in plumbo, & ferro, quid in ſul­
phure?
demum quanta in ipſis lapidibus?
Non tamen eadem ratione qua marinæ bel­
luæ ſolùm præſtant magnitudine terreſtri­
bus, copia ſcilicet humoris, ſed quia pon­
dus in metallicis, ac lapidibus cùm non
pendeant, periculum nullum affert, in ar­
boribus affert.
Arbores enim quoniam
pendent, ventis facilè extirpantur, diligen­
tiaque illa naturæ fruſtratur.
Partes neceſ­
ſariæ metal­
licis.
Quòd ad ſimilitudinem attinet, vt dixi,
tam arbores, quàm metalla aſpectu boreæ
gaudent: & quatuor habent neceſſarias fer­
mè partes, radicem, corticem, ſubſtantiam,
& venas.
Radix lapidi lapis alius eſt, aut
terra, vt ſuo loco docebimus: metallo metal­
lum, aut metallicum, vel terra.
Cortex ve­
rò apertè diſſidet à reliqua ſubſtantia, loco
& duritie: venæ intra ſubſtantiam manife­
ſtè apparent.
Quid igitur aliud eſt fodina
quàm planta, terra & lapidibus obruta?
hæc verò, vt dixi, aut terra metallica de
qua dixi, aut nobilior ſuccus, aut metallum,
aut lapis.
Communia ſunt omnibus metal­
licis vt durius reddant, ac frigidius.
Eretria,
ac metalla, & lapides, & metallicorum plu­
rima, frigida ſunt.
Quædam tamen etſi
ſicca ſint, molliunt abundante pinguedine,
vt aſphaltum & gagates lapis.
Sunt autem
ſicca, quia terrea.
Ignis autem ſeu potiùs
calor calefacere poteſt, humectare non
poteſt.
Metallico­
rum omnium
communia.
Metallica
omnia cur
fermè mali
aut nullius
ſaporis, odo­
ris tamen
iucundi eſſe
poſſint
càuſæ duæ.
Metallica etiam omnia mali ſaporis fer­
mè eſſe neceſſe eſt, aut nullius: nullus, vt
puri lapides, & pura terra, mali reliqua.
Cau­
ſa eſt, quòd vix ab aduſtione abſoluuntur:
& ſicca ſunt, vt diximus: dulcia autem
humida.
Quòd etſi humidum aliquod adſit,
& ſapor gratus cum prauo commiſceatur,
non obruit illum, ſed corrumpitur.
Nam
ſi parum gentianæ multo lacti immiſcue­
ris, ſaporem ingratum habebis.
Non autem
ſic in odoribus: nam vehementior ſolet ob­
ſcurare minorem, Aes amarum eſt, ac peſſi­
mi ſaporis, ferrum verò ſubamarum, inde
plumbum album, quòd ſtannum vocamus.
Aſtringit cum amaritudine alumen & cal­
chantum, ſed magis amarum eſt, tum ve­
rò reliqua, vt ſulphur & bitumen Argen­
tum tamen iucundum, & ſubdulcem præbet
ſaporem, & longè meliorem habet aurum,
ſed non præſtat.
Cognoſcuntur ſapores, ſi
vel vaſis talibus humidum aliquod exci­
piatur, ac ſeruetur, vel diluatur pars me­
tallici intra vinum, ius aut aquam, diuque
maneat in eis.
Metallica etiam omnia, ſi frigore con­
creto humido conſtent, igne ſoluuntur, vt
ſulphur & metalla: quædam cùm calore
congruerint, frigore ſoluuntur & aqua, vt
alumen, ſal, atramentum, nitrum: quædam
ſolùm molliuntur aqua, vt lapides plurimi.
Refert Agricola marmoris partem vidiſſe
mollem factam ab aqua, cùm in ea diu ia­
cuiſſet.
Hæc terrea eſſe neceſſe eſt, quæ
nunquam perfectè liqueſcunt.
Itaque quæ
perfectè liqueſcunt, aquea ſunt, etiam ſi ab
humido, quæ non poſſunt perfectè liqueſ­
cere terrea.
Succi igitur aquea conſtant ſub­
ſtantia, vt alumen, bitumen, ſulphur, ſal,
& nitrum, & calchantum, multaque eiuſ­
cemodi.
Salem tum terram cum ſucco potius
dixerim: ſed non eſt præſentis inſtituti, ſin­
gula tractare, verùm clarioris exempli, &
vtilitatis.
Metallica
omnia trifa­
riam ſolui
Sunt etenim rariores quidam ſucci, vt

qui Annæbergi inuentus eſt, in cuniculo
fodinæ Othonis Imperatoris durus & can­
didus: atque adeò acris, vt erodendo mures
necaret.
Sed nunc de notioribus ſermo erit,

inter quos alumen Rochæ, pro antiquo­
rum liquidò ſubſtitutum, aſtringentis virtu­
tis, adeò vt ſi aquæ incoxeris, vſquequò diſ­
ſoluatur, charta noſtra aquæ illi immerſa,
inde ſiccata, atramentum optimè retinet:
nec diffundi, aut ſpargi perperàm patitur,
etiamſi peſſima fuerit.
Modus eſt, vnica alu­
minis in ſingulas aquæ libras decoquantur,
donec tertia aquæ pars relinquatur: in­
de charta ſuper tabulam leuem extendatur,
ſpongiaque ea infuſa vtrinque madeſcat.
Præſtantius ex alumine rubrum eſt. Indicum
eſt alumen combibiſſe, quòd ſplendeat.
Eadem ratione pennas anſerum reddit me­
liores, & coria: prohibetque vina ne tur­
bentur in vaſis.
Alumen quod Scaiolæ vo­
cant, eſt Aſtrum Samium apud veteres, nec

eſt ex ſuccorum genere: vt nec alumen
plumæ, quòd ex terrenis partibus conſtat,
atque ideò tenuiter ſi teratur, lectoque in­
ſpergatur, pruritum commouet aſſiduum:
acutas enim ac pungentes partes habet.
Quòd ſi ex eo ellychnia fiant, haud ardent,
ſed perpetuò oleum conſumitur, ipſa autem
manent.
Commune eſt hoc omni fermè ge­
neri cruſtati lapidis.
Nam & in Eiſleba ex
pyritide, tum lapide alio ſciſſili pyræ impo­
ſitæ, liquor viridis emanat, qui cum igne
extincto cogitur, ignem amplius non ſen­
tit.
Sic & ex Amianto lapide Romæ map­
pas, & in Verebergo Bohemiæ mantilia eſſe
affirmat Agricola, quæ non aqua, ſed igni­
bus eluantur.
Et ex Magneſia lapide ſquam­
moſo, argentei, & plumbei coloris in Bol­
decrana menſæ fiunt, quæ igne purgantur,
nec vitiantur: ex tenuiore autem parte

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index