Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 403 > >|
1vt etiam rimas contrahat per ſe, nec abſi­
mile reddatur cæmento vel molliſſimo.
Cùm
verò in aureo coronato expertus eſſem, to­
tum in plurima fruſta perfregi: quamo­
brem qui annulos aureos geſtant, diligenter
cauere decet, ne argento viuo coinquinentur.
Sola enim vmbra illius, metalla obnoxia
reddit, ſed tamen aurum magis longè argen­
to, Cauſam huius eſſe neceſſe eſt, quòd ſub­
tilitate ſua intus penetrat, & frigiditate co­
git, vnde friabile redditur.
Oſtendit hoc
aquæ frigiditas in chalybe: nam in ea fre­
quenter extinctus adeò fragilis redditur,
tum maximè ſi aqua ſit frigidiſſima, vt ſpon­
tè rumpatur.
Eſſe verò frigidiſſimum ar­

gentum viuum, tactus oſtendit.
Vnde Mauri,
& qui in Africa habitant, ſummis illis calo­
ribus requiem quærentes, vas lapideum, li­
gneumve argento viuo replent, cui corium
ſuperponunt, atque corio inde incubant.
Quod etiam ferro experimentum ſi fiat, con­
ducet.
Sed cur quaſi ſolum aurum frangitur,
ac maximè inter metalla?
Quia ipſum etiam
ſolum, vt infrà oſtendemus, expers eſt pin­
guedinis craſſioris: illius enim humidum eſt
tenuiſſimum, quod autem tenuiſſimum eſt,
& minimè pingue, facillimè gelaſcit.
Oleum
enim & pinguia omnia concreſcunt qui­
dem, ſed minimè congelantur.
Et ideò qui
aquam in glaciem vertere ſtudent, coquunt
eam, vt tenuior facta faciliùs congeletur.
Frigus igitur argenti viui cùm folida pene­
trare ſoleat (ſubſtantia enim caret) humidum
auri congelat.
Ideoque aurum admodum fit
fragile.
Omne enim quod congelatur, etiam
fragile fit.
Indicio ſunt glacies, ligna, piſces,
adeò vtin vehementibus frigoribus conge­
lati artus integri ab hominibus ipſis deci­

derint.
Sed ad rem reuertar. Ob grauitatem
argentum viuum in vnum coit, petit enim
imum: hoc autem plerunque vnum eſt, ob id
etiam in vnum coit.
Coit & alia ratione: nam
humidum eſt atque pingue, hócque dum
mouetur in via relinquit, vnde ea facilior
ac pronior tranſitus, ob quem in vnum, &
in vnam etiam ſedem fertur.
Quia verò gra­
ue & rotundum, quacunque ex cauſa & ce­
lerrimè illud ferri neceſſe eſt: vnde vix quie­

ſcit, inde nomen ei inditum.
Eſt igitur ar­
gentum viuum quaſi metallum non concre­
tum: vt igitur metallum ad argentum vi­
uum, ſic ad aquam glacies: & vt non antè
glacies euaneſcit, quàm diſſoluatur, ita nec
metalla antequam liqueſcant.
Sed argentum
viuum celerrimè, cùm ſit ſpontè vt aqua li­
quidum, euaneſcit: vt verò aqua dum eua­
neſcit, velut in diſtillationibus, frigore de­
nuò concreſcit, ita argentum viuum poſt­
quam igne euanuerit, hæret tectis, & la­
quearibus: vtque argentum viuum, & me­
talla minore indigent frigore, quàm aqua, &
glacies: nam metallo ſufficit, ne immodica
caliditate impediatur, vt concreſcat, aquæ
vt gelu concipiat immodica frigiditate eſt
opus, ita aquæ vt euaneſcat minor calor eſt
neceſſarius, quàm argento viuo.
Argentum vi­
uum quomo­
do inuenia­
tur.
Aurum ſolum
in argento
viuo mergi­
tur.
Argentum
viuum co­
rium cerui­
num tranſit.
Modus ſeli­
gendi au­
rum, quod in
fragmentis
eſt.
Argentum
viuum om­
nia metalli­
ca vaſa per­
forat.
Aurum ar­
gento viuo
illitum per
ſe frangitur.
Mauri quo­
modo refri­
gerationem
aſſequantur.
Hominibus
ab gelu ar­
tus decide­
runt.
Cur argen­
tum viuum in
vnum coëat
ſpontè.
Argenti vi­
ui, & aquæ
comparatio,
& quadri­
plex ſimili­
tudo.
Quid ſi ar­
gentum vi­
uum.
Eſt ergo argentum viuum, aqua quædam
denſata, non calore, nam non cogitur: nec
frigore, eſſet enim lapis, vel metallum: ſed
tenuiſſima parte ac puriſſima terrea, quò fit,
vt grauiſſimum ſit, frigidiſſimum, ſplendens,
ac liquidum: miſtum eſt autem potiùs, quàm
concretum, cùm (vt dixi) liquidum ſit.
Simile eſt igitur aquæ argentum viuum
quatuor modis: vtrunque frigidiſſimum, &
cùm euanuerit ob calorem, frigore ad ſe re­
dit.
Fluit ad decliuia vtrunque, & in rotun­
dam formam coëunt ambo, dum ſiccum re­
fugiunt.
Cauſa verò, cur in puluere atque
etiam in ſicco rotunda euadunt argentum vi­
uum, aqua, eſt, quoniam refugiunt contactum
ſicci: at in nulla parte minore poteſt corpus,
corpus aliud tangere, quam in puncto: igitur
argentum viuum, & aqua conantur ſiccum
in puncto tangere: hoc autem manifeſtè con­
tingit
, ſi rotunda euadant: nam ſphæra pla­
num in ſolo puncto tangit: igitur partes
aquæ, & argenti viui dum ſuper puluerulen­
tam tabulam ſparguntur, rotundæ euadent.
Sed cùm magnæ moles non id efficiant, nec
in conum pronum formentur, ſignum eſt
eam rotunditatem, in qua extrema à latere
pendent, & graue præter rationem ſuſtine­
tur, ab humido lento contineri: atque ideò
cùm argentum viuum in maiores orbes
eo eat aquâ, atque etiam grauius ſit lentum

maximè eſſe neceſſe eſt.
Spargitur etiam ſi
quid aliud, & oleo tenuius hærentibus par­
tibus, quod eſt lentoris argentum.
Quòd igi­
tur in orbem coëat argentum viuum, facit
odium ſicci, quòd manere poſſit lentor.
At­
que ob id longè minùs aquæ partes eam ro­
tunditatem ſeruant, quòd etiam longè mi­
nùs lenta ſit aqua, quàm argentum viuum.
Cùm verò parum differant aqua, & argen­

tum viuum, conſimilíſque ſint naturæ, ob id
montes, in quibus oritur, & virent pulchrè,
& fontibus ſcatent.
Lentore autem aurum,
& reliqua metalla fœdat: aut ſaltem, ſi mi­
tiore vti nomine placet, dealbat, adeóque vt
ſeipſum velut grauia prodat.
Operæ pretium
autem eſſe duco, vt hiſtoriam narrem eo­
rum, quæ mihi contigerunt, poſtquam de­
nuò in patriam è gymnaſio reuerſus ſum.
Medebar in domo Nigrolorum: hi erant
armorum fabri, non quidem vulgarium, ſed
quæ à regibus expeterentur.
Ibi fortè cùm
uerſarer, contigit, vt annulum, quem in in­
dice digito geſtabam, hyacintho decorum,
ſæpius album factum viderem: quod ani­
maduertens, nec cauſam intelligens, ſuſpicio­
nem iniecerat, ne ab aliquo venenum acce­
piſſem: memineram enim non me tractaſſe
talia.
Sed nullum immicum tunc mihi eſſe
perſuadebam: næ æmulatio quamuis maxi­
ma, in vrbe noſtra eò progreditur, vt ad per­
niciem tendat, ſed calumniis, ſuſpicionibus,
infamia, iudiciíſque falſis homines perſe­
quuntur: éſtque hoc in ciuitate noſtra opti­
mum, ad necem ob ſolam inuidiam non ſæ­
uire.
Itaque dum hæc mecum verſo, animad­
uerto maculam hanc ſola aqua elui.
Inde me­
cum reuoluens cauſam, ſuſpicabar aliquem
è meis ægris argentum viuum, aut ſublima­
tum hauſiſſe.
Interim dum hæc cogito, ani­
maduero, me è domo illa egredientem annu­
lum habere dealbatum.
Mentem adhi­
beo diligentius, audio à puero meo ar­
gentum viuum ea in domo muris hærere:
tandem cognoui, diligenter rem obſeruans,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index