Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 241 > >|
1
quia nulla Solis particula ad perpendiculum
imminet corpori, quod luce afficitur, iņ
ſpem erigebar aliquid deprehendendi ex ſpa­
tio circa Syenen ab antiquis apud Cleome­
dem obſeruato, in quo gnomones nullam
proijciunt vmbram meridianam Sole Tro­
picum Cancri percurrente.
Si enim in pla­
no AB erigatur ſtylus TI perpendicularis,
cui immineat Solis extremus limbus O, nul­
la fit vmbra, quia quamuis ab alio extremo S
veniat radius SN vltimus, & intrà ſpatium
12[Figure 12]
TN nullus alius ve­
niat radius ab eodem
puncto S radios in or­
bem diffundente, in­
trà illud tamen ſpa­
tium TN veniunt
radij à cæteris om­
nibus punctis inter
S & O intermediis:
quare nec vmbra vl­
la aut penumbra obſeruari poteſt.
At ſi ſty­
lus in LM fuerit, proiicit vmbram LP, in­
trà quod ſpatium nullus cadit radius dire­
ctus á punctis O & S aut intermediis; penum­
bra verò ex P ad B procedit, donec in B me­
ra lux incipiat.
Cum itaque ſpatio 300 ſta­
diorum gnomones vmbram non proiicerent,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index