Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Table of figures

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1Non funium tantùm longitudo aut craſſitu­
do, operi non ſatis congrua negotium faceſ­
ſeret, ſed & aptæ trochleæ conſtrui omninò
non poſſent.
Quis enim Chilioſpaſtum com­
ponat?
ſed quantulum demùm eſt Chilioſpa­
ſti momentum?
Neque ſi trochleas decem
orbiculorum millibus inſtrueres, quicquam
poſſes efficere.
Nam ſi duas huiuſmodi tro­
chleas ità componeres, vt altera ponderi ad­
necteretur, altera in ſuperiore loco firmare­
tur, eumque adhiberes conatum, quo libras
centum abſque machinâ attolleres, conatu
eodem librarum vicies centena millia moue­
re poſſes: ſed quid hoc ad immenſum terre­
ni globi pondus?
Gal. Quæ fuerit Archimedi mens, planè

ignoro: potuiſſe tamen fieri, vt ille propoſi­
tum trochleis adhibitis aſſequeretur, con­
ſtanter aſſero.
Et quidem, quod ad trochleas
ipſas attinet, ludum puto, modò funes, &
locus vbi conſiſterem, non deeſſent.
Cedo
mihi orbiculos quatuor aut ſex ſupra cen­
tum; ſatis habeo trochlearum, vt vnicâ ma­
nu terram à fundamentis, quibus inſiſtit,
conuellam.
Id quod vt minimè dubia de­
monſtratione conficiam; illud primum, in
trochleatum vſu extra controuerſiam poſi­
tum accipio, quod, funis extremo trochleæ,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index