Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Table of figures

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1ſtantia innoteſcat. Nihilominus tamen aliam
placet tentare viam nullâ habitâ ratione radii
optici terram tangentis, modò ea ſit duo­
rum locorum diſtantia, vt perpendiculares
ad centrum notabiliter deflectant à paralle­
liſmo.
LIII:
Nona me­
thodus tel­
luris ſemi­
diametrum
inquirendi.
31[Figure 31]
Eligatur itaque alti­
tudo quæpiam inſignis
& nota AB, ex cuius
vtroque extremo vi­
deatur in monte ad
plura milliaria procul
poſito locus D: loca ve­
rò huiuſmodi diſtantia
poſſunt obſeruari potiſ­
ſimùm noctu accenſo
ibi igné ab amico, niſi
adſit nota aliqua peculiaris, vt ædificium,
turris &c.
Tum ex A obſeruetur angulus
BAD, & ex B angulus ABD, notus enim fiet
reliquus angulus BDA.
Ex puncto autem
D obſeruetur angulus BDC, vnde ablato an­
gulo BDA noto, reliquus ADC innoteſcit.

His paratis in triangulo ABD dantur duo an­
guli A & B cum latere adiacente BA, inue­
niatur igitur latus AD.
Ex hoc autem late­
re AD inuento vnâ cum angulo ADC, qu
ex obſeruatione innotuit, & angulo DAC

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index