Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Table of figures

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1vxor fuit vltimi Ptolemæi cognomento Dio­
nyſij turrim illam excelſam excogitatam ſcri­
bat) Soſtrati Cnidij architecti operâ extructa
ſuerit, vt noctu accenſæ faces indè præluce­
rent nauigantibus, quò breuia & ſyrtes de­
clinarent, quibus ora illa fallacibus & inſi­
dioſis acceſsibus importuoſa ſcatebat, & di­
ſcriminibus plurimis incautos nautas affli­
gebat.
Sed iam examinemus quantâ altitudine è
mari eminuerit Pharos illa Alexandrina, ſi
inde ad milliaria 600 viſus excurrere potuit.

Poſito terræ ambitu mill. 21600, arcus BA,
in ſuperiori figurâ mill.600 complectitur gra­
dus 10. Fiat igitur vt CB Radius 100000.
00000. ad CD 101542.66119 ſecantem̨
grad. 10, ita ſemidia­
27[Figure 27]
metet CB mill. 3437 1/2
proximè ad CD mill.
3490 1/2. Ablatâ autem
femidiametro CA, re­
manet AD mill. 53. al­
titudo turris Alexandri­
næ: quanta videlicet
communiter tribui ſolet
halitibus illis, quibus
tum prima illuceſcentis diei, tum poſtrema
aduentantis noctis crepuſcula debemus.
Id

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index