Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae
page |< < of 241 > >|
1GB, & aquam OMRS deſcendentem eſſę
maiorem aquâ CDFE deſcendente.
Nam ſi KV non eſt maior quàm AH,
ergo aut æqualis, aut minor.
Sit æqualis: er­
go quia HG & VN æquales ſunt ex hypothe­
ſi, & VK ipſi HA æqualis dicitur, etiam
reliquæ KN & AG, hoc eſt OS & CE, æqua­
les ſunt: ergo aquæ OMRS & CDFE æqua­
lem habentes altitudinem ſunt inter ſe vt
baſes, hoc eſt vt ſuperficies OM & CD.
At­
qui ſuperficies OM maior eſt ſuperficie CD,
ergo aqua OMRS maior eſt quàm aquą
CDFE: ſed aqua deſcendens eſt æqualis mo­
li corporis NL, quæ replebat ſpatium reli­
ctum; igitur maior eſt moles NL quàm GB:
eſt autem NL æqualis parti eleuatæ VO, &
GB æqualis eſt parti eleuatæ HC, ergo VO
maior eſt moles quàm HC: hæ verò moles
VO & HC ſunt vt altitudines, quia ex hypo­
theſi data ſolida ſunt æqualia, ſimilia, & ſi­
militer poſita; ergo maior eſt altitudo KV
quam altitudo AH.
Quod ſi KV dicatur minor quàm AH
ergo ex æqualibus VN, HG, demptis inæ­
qualibus, remanet KN maior quam AG,
hoc eſt OS maior quam CE: aqua igitur
OMRS maiorem habens baſim ac maiorem
altitudinem, quam aqua CDFE, maior quo­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index