Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae
page |< < of 241 > >|
1tumuis acerrimus certis terminis circum­
ſcribatur.
Hinc circulus partem hanc aſpe­
ctabilem à latente diſpeſcens, Horizontis
Phyſici nomine donatus eſt, vt ab eo ſecer­
natur Horizonte, qui tellurem in duo hemi­
ſphæria ſegregans, quia non oculo, ſed ſolam
ratione comprehendi poteſt, Rationalis di­
citur.
Quamuis autem Phyſici Horizontis dia­
meter tota intrà terræ craſsitudinem deliteat,
quippe quæ recta eſt linea arcui illi ſubtenſa,
qui extremis terminis oculi Ortum Occa­
ſumque circumſpicientis intercluditur: quia
tamen arcus huiuſmodi exiguo diſcriminę
quod vix ſub ſenſum ca­
22[Figure 22]
dat, ſubtenſæ rectæ li­
neæ longitudinem ſupe­
rat; ideò non abs re ar­
cus ipſe pro phyſici hori­
zontis ſemidiametro in­
diſcriminatim vſurpatur;
huiuſce ſemiſsis maxi­
mam obiecti aſpectabilis
diſtantiam metitur.
Ex his ſic ille argumentabatur. Sit arcus

AB menſura diſtantiæ viſus, qui non à rectâ
lineâ ſenſibiliter deflectateſt igitur AB recta
perpendiculariter inſiſtens rectæ DC: radius

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index