Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae
page |< < of 241 > >|
1tur rotæ B circumduceretur funis pedum
250, nec diſpari argumentatione conficitur
rotam tertiam C exigere funem pedum
1250, quartam D 6250, quintam demùm
E 31250: ex quibus conflatur ſumma pe­
dum 39060, quæ eſſet totius funis longitu­
do.
Liceat autem hìc diſſimulanter præte­
rire immodicam rotarum E, D, & C craſſi­
tudinem, vt tàm longus funis earum am­
bitûs terminis contineri poſſet.
Nam ſi mul­
tiplici ſpirarum ſerie ita duceretur funis, vt
ipſe ſe circumplecteretur, motuum Ratio­
nes, &, quod inde conſequitur, potentiæ mo­
menta, ipsâ euolutione mutarentur, auctis
ſcilicet aut diminutis ex ſubiectâ ſpirarum ſe­
rie rotarum ac cylindorum diametris.
VII
Difficultati
ex funis lon
gitudine.
Gal. Hæc eadem, quæ nunc obijcis, mi­

hi pariter aliquandò non nihil fecere negotij.

Et primùm quidem earum rotularum, qua­
rum velocior eſt motus, funes quoquè gra­
ciliores eſſe debere obſeruabam, quippe qui­
bus ponderis grauitas minùs reluctetur.
Hinc
verò ſatis commodâ conſecutione conficie­
bam fieri poſſe, vt exiguis ſpatijs tanta funi­
culi longitudo citrà incommodum compre­
henderetur.
Deinde quamuis non adeò lon­
gus ſuppeteret funiculus, operæ pretium vi­
debatur futurum, ſi illo euoluto rotas ſi­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index