Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 241 > >|
1dine mill. 200, huiusque quadrato 40000
per Ætnæ altitudinem conſtitutam mill. 2
diuiſo, & ex Quotiente 20000 demptâ mon­
tis altitudine, neſcio qua ratione reſiduum
mill. 19998 terrenæ diametro tribuendum,
idem Blancanus Sphæræ part.
3.c.5.pag.93.
ſibi gratulatur proximè conuenire cum am­
bitu mill. 21600 ab aliis poſito, & à ſe ad­
miſſo.
Cum tamen hinc debuiſſet potiùs
ſuſpicari montium altitudinem à ſe breuiori­
bus, quàm par ſit, terminis definitam, ex
qua tanta ferè colligitur diameter, quantą
eſſe deberet peripheria.
Merſ. An igitur eos quoque mendacii
manifeſtos redarguas, qui Alexandrinam̨
ſpeculam ab inſulâ, in qua extructa fuit, Pha­
ron dictam ad eam prouehunt altitudinem,
vt indè naues ſexcentorum milliarium in­
teruallo diſsitas videri potuiſſe per ſummam
conſidentiam âffirment?
Guld. Vnde fabulam iſtam Io.Bapt. Por­
ta lib.17. Mag. nat.in proëm.
hauſerit, pror­

ſus ignoro.
Neque enim Diodorus Siculus,
aut Strabo, aut Cæſar, aut A. Hirtius, aut
Plinius, aut Lucianus, aut Solinus, aut Am­
mianus Marcellinus, aut alius ex ijs, quos le­
gerim, cum turris illius Alexandrinæ me­
minerint, adeò inſanam altitudinem nobis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index