Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 241 > >|
1operæ pretium ſit. Latus vnum Quadran­
tis ita duplico, vt iam perpendiculum non
ex circuli centro, ſed ab extremâ diametro
pendeat, & obſeruationem inſtituo: hinc
enim ſæpiùs fit, vt ſilum ſericum crudum,
ex quo pilula plumbea ſuſpenditur, minùs
obliquè lineam minutorum ſecet, quàm ſi
ex centro penderet: Et quoniam angulus ad
peripheriam ſubduplus eſt anguli ad cen­
trum, notæ verò graduum & minutorum̨
Quadrantis limbo appoſitæ indicant angulos
ad centrum, angulus à perpendiculo nota­
tus, ex. gr. 1. 45 1/2, bifariam diuiditur, &
quæſitus angulus eſt, gr. o. m. 52. ſec. 45.
Quare ſi qua labes obſeruationi adhæreat,
pauculis ſcrupulis ſecundis definitur.
Merſ. Dari id quidem facilè poteſt ſy­
derum obſeruatori; in tantâ nimirum diſtan­
tiâ ipſius organi magnitudo, quantacunque
demùm illa ſit, planè euaneſcit; ac proinde
iſta, vt ita dicam, virtualis duplicatio Qua­
drantis nihil officit.
At verò telluris ma­
gnitudinem indaganti ex radio optico, res
non ita in plano eſt: ſi enim oculum centro
Quadrantis admoueas ita, vt latus alterum
inſtrumenti congruat lineæ visûs, reliquum
verò latus fuerit, vt dicebas, duplicatum;
angulus à perpendiculo & lineâ visûs ex cen­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index