Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 241 > >|
1pendiculo opticus radius conſtituit, nun­
quam minimè dubiâ obſeruatione inueſtiga­
ri poſſe.
Nam vltimum visûs terminum ſi
in terrâ ſpectes, quamuis planiſſima facies
videatur, quî fiat, vt nullus pateat dubita­
tioni locus, an molli inclinatione indè per
longa terrarum ſpatia in mare deſcendatur?

ac proinde linea illa ab oculo exiens non cir­
culum in ſphæricâ ſuperficie contingeret, vt
exigitur.
Si verò in immenſum æquor vi­
ſus excurrat, etſi ſopitis fructibus otia agat,
nulloque æſtu intumeſcat, quis neſciat At­
moſphæram vaporibus non adeò paucis te­
nuibuſue ſcatere, vt nulla refractionis, qua
Oceani partes infra horizontem depreſſæ
emmergant, ſuſpicio ſuboriri poſſit?
Guld. Hæc quidem non ea eſſe videntur,
quæ telluris ſemidiametro his methodis in­
uentæ officere poſſint: Si enim aliâ atque
aliâ methodo inueſtigetur, nec valdè inſi­
gni diſcrimine differant, quæ inueniuntur,
medium Arithmeticum inter extrema in­
uenta dabit quantitatem quæſitam ſemidia­
metro terræ tribuendam.
Tellus quippę
toreuma non eſt vndequaque expolitum; ſed
cum eius partes à centro diſparibus interual­
lis abſint, ita tamen vt proximè ſphæram̨
æmuletur, facis eſt ſi mediocris à centro di-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index