Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 241 > >|
1mentum potentiæ erit triplum: ſunt igitur
50 Rationes triplæ, ex quibus componitur
Ratio motûs potentiæ ad motum ponderis.

Quærendus iraque eſt terminus in progreſ­
ſione datæ Rationis triplæ ab vnitate quin­
quageſimus primus.
Ratio autem tripla quintuplicata eſt 243
ad 1. Ducatur 243 per ſe ipſum, & eſt Ra­
tio decuplicata 59049 ad 1. Hic iterum ter­
minus 59049 per ſe ipſum ducatur, & Ratio
3486.784401 ad 1 eſt ex viginti Rationi­
bus triplis compoſita.
Ducatur pariter 3486.
784401 per ſe ipſum, & eſt Ratio ex qua­
draginta Rationibus triplis compoſita 12.
157665.459056.928801. ad 1. Hæc de­
mùm Ratio ducatur per Rationem triplam
decuplicatam nimirum per 59049, & pro­
ducitur Ratio, quæ ex 50 Rationibus tri­
plis componitur 717897.987691.852588.
770249. ad 1.
Quod ſi placeat duas adhuc trochleas ter­
nis orbiculis inſtructas adijcere ipſique pon­
deri immediatè adnectere, vt funium ſeptu­
plici ductu faciliùs ſuſtineri valeat, adhuc
Ratio ſeptupla addenda, vt ex hac & 50 tri­
plis tota Ratio componatur: & quinquageſi­
mus primus terminus progreſsionis Rationis
triplæ ducendus eſt per 7, vt habeatur totum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index