Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 241 > >|
1gulo appareat Sol ex puncto O viciniorę,
quàm ex puncto C remotiore.
Quare aſſu­
mi non poteſt Solis Apogæi ſemidiameter
apparens, quam ex Ricciolio aſſumebas, gr.
o m.
15. ſec. 15., neque Tychonica gr.o.
m.15. multò minùs Vendelinica gr.o.m.14.
ſec.45: Eam igitur ex noſtro Bullialdo de­
ſumamus gr.o.m.16.ſec.9., & complemen­
ti Secans SO eſt 21288752.30947. Ablata
itaque SO ex SC relinquit terræ ſemidiame­
trum OC 821617.48103. in partibus Radij
SI 100000.00000: id quod fieri omnino non
poteſt, niſi tellus multò maior ſit Sole, & hic
ab illâ remoueatur tantùm ſemidiametros
terreſtres ferè 27: quæ omnia à vero longiſ­
ſimè abſunt.
Guld. At fortè Balianus non ita telluris
ambitum tricies millenis milliaribus circum­
ſcribit, vt nihil inſuper additum velit, ne­
què facilè cum Bullialdo tam magnam ſta­
tuet apparentem ſolis Apogæi ſemidiame­
trum, hæc enim ſibi inuicem cohærere non
poſſunt.
Et (quoniam hìc ex amicorum̨
placitis aliquid vterque depromimus) quod
ſpectat ad apparentem Solis Apogæi diame­
trum P. Ricciolius, qui eam labore improbo
pluſquam trig inta diuerſis methodis quadrin­
genties, & eo amplius, obſeruando venatus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index