Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 241 > >|
1bant. Nàm ille ſupremo ætheri terrenis ex­
pirationibus immuni, ac lunari orbitæ fini­
timo, quem Ariſtotele teſte propter conſue­
tudinem ignem dicimus, vix aliquid ignis
præter ſplendidum nomen reliquum facie­
bat.
Aſcendit in flammâ (ſic ille) humido
vapori, quem calor eximius rarum fecit,
permiſta fuligo, aére ſanè non leuior: quidni
pariter à flammâ in cœlum ſubuolante par­
ticulæ igneæ abripiantur?
quibus vel pru­
narum vel candentis ferri incolis, nullum eſt
cum æthereâ regione commercium.

fumeus vapor igniculorum coloniam in cœ­
lum deduxiſſe cenſendus eſt, quia illi nobis
non videntibus in terram relabuntur?
Sed
quis neget, incendio ſyluam depopulante,
immodicam fuliginum copiam in ſuperiora
rapi?
quibus tamen ætheream ſedem ineptè
adſcriberemus, quia illas iterum deſcenden­
tes obſeruando notare non poſſumus.
Quod
ſi ignibus ſub dio ſemper excitatis, fuligo
nulla camino vnquam adhæſiſſet; nonnè ſa­
tis habuiſſemus argumenti, ex quo illius gra­
uitas innotuiſſet, ſi quando ingentem fuligi­
nis maſſam ex aëre decidentem licuiſſet in­
tueri?
Neque enim ideò grauitate ſpoliamus
terreſtres puluiſculi atomos, quia in aëre va­
gantes ita ſenſum diſsipatæ fugiunt, vt eas

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index