Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 241 > >|
1pro veſtrâ humanitate tenuitati meæ ve­
niam dabitis, ſi quid afferre contigerit ita
planum ac facilè, vt veſtrorum ingeniorum
ſublimitati non reſpondeat.
Nihil habeo
certi quod ſtatuam de terræ quantitate, ne­
que enim hactenus otium fuit, quæ conce­
peram, in praxim deducere.
Fieri autem
poſſe exiſtimo, vt operâ non longâ propo­
ſitum ſcopum aſſequamur: duo nimirum̨
præcognoſci oportet, quibus notis ac certis
terrenam diametrum poſſumus inueſtigarę.

Primum eſt altitudo oculi ſupra maris iņ
immenſum patentis ſuperficiem, quæ non
æquabili planitie explicatur, ſed ſphæram̨
æmulatur: hanc verò altitudinem certiſſi­
mè nobis innoteſcere poſſe quis neget?
cum
eam funiculo vel phyſicâ aliâ menſurâ ſæ­
piùs dimetiri liceat.
Alterum, quod in hoc
negotio requiritur, eſt angulus, quem cum
lineâ perpendiculi ad terræ centrum ductâ
conſtituit opticus radius extremum hori­
zontem allambens: hunc ſi organo ad id
affabrè elaborato obſeruaueris, ſereno cœlo,
tranquillo mari, cum minima refractionis
ſuſpicio ſubeſſe poteſt, quid certius requi­
ras?
cum organo eidem in dimetiendis ſy­
derum altitudinibus aut diſtantijs acquie­
ſcas.
His autem duobus cognitis terræ quo­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index