Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 241 > >|
1ad lineam horizontalem excitetur perpendi­
cularis æqualis Tangenti gr. 1. (accepto ſe.
ſemiſſe numeri Canonis in partibus vnciæ
centeſimis) abſcindi poterit ex arcu gradus
vnus, cuius ſinus parum diſtabit à palmo
Romano architectonico.
Quare facilè pote­
rit arcus in 60 minuta diuidi, & ex eodem
centro interuallo maiore deſcripto alio arcu,
poterunt duci lineæ tranſuerſæ, in quibus
minutorum partes ſexageſimæ diſtingui po­
terunt, prout moris eſt.
Hoc inſtrumento pa­
rato angulum depreſsionis inſra horizontem,
ſeu potiùs infra lineam horizonti parallelam,
tam clarè poſſumus deprehendere, vt nihil
reliquum quod deſideremus.
Guld. Nec omnibus nec vbique locorum
commodum erit tuum hoc inſtrumentum
fabricari, quod vel vni loco affixum ſit opor­
tet, vel ægerrimè transferri poſſit.
Neſcio

quo fato adhuc penès me in ſemilacerâfffff pa­
gellâ durat ſchediaſma hoc, quo ante men­
ſes aliquot cuidam, qui ſe in Geometriæ pra­
xi exercens dolebat nullum hactenus à ſe ad­
hibitum inſtrumentum, cui citrà inſignis
erroris ſuſpicionem poſſet fidere, organum
propoſui, quod & facilè conſtruitur, & vix
vllum relinquit errandi periculum, prout ipſa
docuit experientia.
In triangulum còag­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index