Cataneo, Girolamo, Hier. Cataneus de arte bellica, sive, de designandis ac construendis arcibus & propugnaculis, necnon & de iis oppugnandis, expugnandis ac propugnandis : de itinere exercitus, ac castrametatione, quando expediat manus cum hoste conserere, 1600

Table of contents

< >
< >
page |< < (147) of 184 > >|
179147
Hæc caſtrametationis ſupputatio viam docebit
qua poſſint pleræque aliæ ſupputari, ſiue varient in ſi-
tu, ſiue in numero militum, ſiue in vtroque, modò
exactè obſeruentur menſuræ debitæ.
Quòd ſi quis
mente teneat ea quæ à nobis ſuprà dicta ſunt, is facilè
&
citò poterit deſignare quaſuis caſtrorum metatio-
nes, cum ſuis menſuris, tum regionum, tum platea-
rum, viarum, &
aliarum rerum in caſtris neceſſariarum,
ac in quouis ſitu caſtra metanda ſint.
Attentè ergo le-
gat &
diſcat lector ea quæ à nobis ſcripta & deſignata
ſunt.
113[Figure 113]
De profectione ſeu migratione exer
citus, qui ab hoſtili acie abſcedere
vult.
CAPVT NONVM.
QVvm ſeſe comitentur profectio & me-
tatio exercituum, dicam quàm paucis po-
tero, id quod mihi ère videbitur, quodq́;
factitatum eſt in bellis hujuſce noſtri
æui, circa migrationem exercitus, ſta-
tuentes tamen duos hoſtiles exercitus ſibi inuicem im-
minere, vel alterum ab altero parum abeſſe.
Quia
verò res eſt magni momenti, gnarum eſſe omnium
carum operationum quæ cadunt in ducem, ſeu virum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index