Cataneo, Girolamo, Hier. Cataneus de arte bellica, sive, de designandis ac construendis arcibus & propugnaculis, necnon & de iis oppugnandis, expugnandis ac propugnandis : de itinere exercitus, ac castrametatione, quando expediat manus cum hoste conserere, 1600

Table of figures

< >
[51] TERTIA VRA.
[Figure 52]
[Figure 53]
[54] QVA FIGVRA.
[Figure 55]
[Figure 56]
[57] QVINTAGVRA.
[Figure 58]
[Figure 59]
[Figure 61]
[62] SEPTIMGVRA.
[Figure 63]
[Figure 64]
[Figure 65]
[66] OCTAVAGVRA.
[Figure 67]
[Figure 68]
[69] NONAGVRA.
[Figure 70]
[71] DVODECIMAFIGVRA.
[Figure 72]
[Figure 73]
[Figure 74]
[75] DECIMATIA FIGVRA.
[Figure 76]
[Figure 77]
[78] DECIMAQVA FIGVRA.
[Figure 79]
[Figure 81]
[Figure 82]
< >
page |< < (40) of 184 > >|
5140
Debemus autem diligenter conſiderare deſcriptio-
nem hanc fundamenti propugnaculi, quia ſecundùm
eam poterunt deſcribi propugnacula cum vna pla-
tea, cum duabus, cum tribus, &
quouis alio modo pla-
cuerit, nec periculum erit quòd architectus opere fi-
nito ſentiat, ſed ſerò, ſe à propoſito ſcopo aberraſſe.
Ha-
bita longitudine &
latitudine fundamenti cum ſuo
ſcamno, maturè perpendetur, an ſolum aptum ſit ad
propugnaculum ſuſtinendum, ita vt nulla labes ob
fundamenti defectum conſequatur.
Non abs re igi-
tur erit, de qualitate fundamentorum diſſerere.
At
quoniam fundamenta jaciuntur aliàs in ſolo hujus ge-
neris, aliàs in alîus, diſtinguenda nobis primùm e-
runt:
ac primò de vno genere dicemus, deinde de
aliis.
PRIMVS MODVS.
Si jaciendum nobis ſit fundamentum in loco ſic-
co, fodietur ſolum à quinque in ſex pedes, plus vel
minus, prout videbitur ſatis eſſe, explanando appri-
me fundum, ita tamen vt explanatio illa pauliſper
pendeat centrum verſus.
Deinde, in planitie hujuſce
effoſſionis palatio fieri debet hoc modo.
Primò ſume-
tur palus longior multo quàm par ſit, in h ócque palo
ſignabuntur pedes &
digiti, ſicut in orgyia ſeu regula
menſoria:
hoc facto adigetur fiſtucâ palus hic in fun-
dum ipſius planitiei, quantum adigi poterit, ex eoq́;
ita adacto dignoſcetur, quàm longi debeant eſſe pali,
qui ea menſura fient ad quam vſque potuit primus
terræ infigi.
Lignum autem magis ad hanc rem & ad
alias noſtræ huic profeſſioni neceſſarias commodum,
erit quercus, alnus, caſtanea:
verùm ex his alnus me-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index