Ceva, Giovanni, Geometria motus, 1692

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 110 > >|
1non ponderum funiculis ſuſpenſorum.
Nam Cor: 2. pr. 8. primi demonſtratum eſt, temporą
ſimplicium ſimiliumque motuum componi ex ratione ſpa­
tiorum, ſeu altitudinum geneſum, & reciproca primarum
velocitatum, ſeu amplitudinum geneſum, ſunt autem alti­
tudines geneſum tractiones, ſeu elongationes funiculorum;
velocitatesverò primæ nectuntur ex rationibus craſſitudi­
num, & ex ea longitudinum funiculorum antequam tra­
herentur (hoc enim ſubinde oſtendemus) ergo tempora
propoſita ſimplicium geneſum, dum chordis alligantur quę­
cunque inæqualia pondera, componentur ex rationibus
elongationum funiculorum, & ex contrariè ſumptis craſſi­
tudinum, longitudinumque funiculorum, & ponderum.
Aßumptum.
Tab. 8. fig. 7.
VErùm primæ velocitates in ijſdem chordis componi
ex ratione craſſitudinum, longitudinum funiculorum,
& ſuſpenſorum ponderum, ſic oſtendemus,
Quoniam in eadem poſtrema figura velocitas, quam̨
haberet funiculus AB ex liberatione ponderis eſt æqualis
velocitati, quam haberet alius funiculus, vbi hic etiam li­
beraretur à pondere, ſcilicet cum pondera craſſitiebus fu­
niculorum proportionalia ſunt, & ipſi funiculi æquè longi;
velocitas funiculi DE à pondere F ad velocitatem eiuſdem

funiculi, ſi loco ponderis F ſubſtitutum eſſet aliud æquale
ipſi I, eſſet vt pondus F ad ſubſtitutum, ſeu ad I, eſt autem
velocitas eiuſdem funiculi DE, dum fuiſſet pondus ei ſuſ­
penſum æquale I ad velocitatem funiculi GH a pondere I
vt longitudo DE ad GH; ergo patet propoſitum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index