Ceva, Giovanni, Geometria motus, 1692

Page concordance

< >
Scan Original
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
101
102
103
104
105
106
107
108
109
110
< >
page |< < of 110 > >|
1
Nouum genus Baliſtæ
Explicatio.
Tab. 9.
IN hac figura exprimitur nouum genus Bali­
ſtæ, quæ machina præſertim in mole maio­
ri, non parum vtilitatis afferre poteſt rei mi­
litari ad eiaculanda miſſilia, vt demonſtra­
bitur.
Ex eius verò partibus, quas ſubinde
recenſeo, etiam modus ſtructuræ apparebit.
AM, MX ſunt brachia. Punctum M centrum machi­
næ.
Per cauitatem M tranſit telum emiſſum. Infra M in­
ſeritur manubrium, vt in baliſtis vulgaribus.
Extremis
capitibus A, N adnectitur funis.
Puncta A, E, F, G, I, K
ſunt in linea recta.
Interualla AE, EF, FG, GI, IK ſunt (li­
cèt non neceſſariò) æqualia.
Altitudinis, ſeu commiſſuræ
KL, IH, GD, FC, EB ſunt perpendiculares rectæ occultæ
KA.
Singulæ autem, dum curuatur arcus, aperiuntur cer­
ca centra K, I, G, F, E.
Hinc ſequitur vt funis ex medio
dum attrahitur in O, aperiantur prædictæ commiſſuræ, ſeu
nodi, & curuentur vtraque brachia, vt in eorum altero ap­
paret punctis notato.
Quilibet ex his nodis arctiſſimè ſtrin­
gitur ſupernè, a ſuo elaterio, vt videre eſt in L, H, D, C, B.
Elateria autem quò propinquiora centro M tanto maiora,
& craſſiora debent eſſe remotioribus: Hinc fit vt, propter
molem opportunè auctam, æquè facilè aperiantur, ac cæ­
tera; & vice verſa, propter craſſitiem maiorem, ſibi relicta
validiùs reſtringantur.
Cuius rei paulo infra rationem
dabimus.
His poſitis facile eſt oſtendere, quantum præſtet hu­
iuſcemodi machina vulgaribus & communibus baliſtis.
Primùm, in Triangulo ALK cùm altitudines EB, FC,
GD, IH, KL ſint perpendiculares, ideoque parallelæ, hinc

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index