Ceva, Giovanni, Geometria motus, 1692

Page concordance

< >
Scan Original
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
101
102
103
104
105
106
107
108
109
110
< >
page |< < of 110 > >|
1ſit vtrationes AE ad EB, AF ad FC, AG ad GD, AI ad
IH, AK ad KL ſint æquales.
Sunt pariter æquales reſi­
ſtentiæ elateriorum in B, C, D, H, L (poſuimus enim ela­
teria ita opportunè aucta vt æquè facile ſingula aperian­
tur) ergo (ex primis principijs mechanicorum) dum attra­
huntur fune extrema capita A, N, eodem tempore, eadem­
que facili ate vincetur æquilibrium omnium elateriorum,
quorum reſiſtentia in ſingulis conſideratur in ratione pon­
deris, quemadmodum lineæ AE, EB; AF, FC; AG, GD
&c. conſiderantur vt vectes, quorum hippomoclia ſeu cen­
tra
ſunt in E, F, G, I, K, potentia autem conſideratur in A
communis omnibus.
Secundò, cùm AE ad EB (idem die de cæteris) habeant
magnam proportionem, facilè aperientur nodi, & curuabi­
tur arcus; quantumuis augeatur numerus nodorum.
Tertiò Cum ſint plures nodi, atque omnes aperiantur,
neceſſe eſt vt brachia arcus valdè incuruentur; quamobrem
ſi idem arcus ſibi relinquatur, prædicti nodi omnes, vi ela­
teriorum, ictu oculi claudentur; eodemque puncto tempo­
ris corda ex O percurret totum ſpatium vſque ad M: Quòd
cùm fieri nequeat niſi ſumma velocitate, propter magni­
tudinem prædicti ſpatij, & velocitati reſpondent vis, atque
impetus, neceſſe eſt vt hinc ſequatur ictus valde notabilis,
vt facilè eſt vnicuique conijcere.
Super ſunt nunc difficultates nonnullæ ſoluendæ. Prima
eſt, quòd licèt vis ſufficiens in A ad vincendum æquilibrium
elaterij B, illa eadem quoque ſufficiat ad vincendum æqui­
librium cæterorum, propter æquales proportiones vectium;
his tamen non obſtantibus, ſi conſideretur brachium iam
incuruatum, vt apparet in KLA punctis notato, proportio­
nes illæ cernuntur notabiliter variatæ.
Neque enim pro
longitudinibus vectium ſumi poſſunt longitudines priores,
ſed loco ipſarum accipiendæ ſunt applicatæ arcus, videli­
cet af, ag, ai, ak quarum ak, eidemque propinquiores, quan-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index