Ceva, Giovanni, Geometria motus, 1692

Table of figures

< >
< >
page |< < of 110 > >|
1
Curratur LI iuxta imaginem velocitatum HAEF, et IO
iuxta aliam dictæ homogeneam BAED.
Dico LO ſum­
mam dictorum ſpatiorum LI, IO exactum iri vnico tem­
pore AE, ſi nempe mobile feratur ſecundum vtranque ima­
ginem.
Per quodlibet punctum, ſeu temporis momentum M
agatur recta GMC parallela HB, vel FD.
Habebit mobi­
le momento A, dum ſcilicet mouetur motu compoſito duas
ſimul velocitates AH, AB, ideſt vnicam HB.
Similiter mo­
mento M habebit GC, & momento E ipſam FD.
Itaque

erit HBDF imago velocitatum compoſiti motus, qui fiet
tempore AE iuxta imaginem, quæ aggregatum eſt dictarum
HAEF, ABDE.
Eſt verò LI ad IO vt imago HAEF ad
imaginem ABDE; ergo conuertendo, componendoquę
erit vt LI ad LO, ſic imago HAEF ad imaginem HBDF;
propterea quemadmodum ſpatium LI currebatur iuxtą
imaginem HAEF, ſic LO percurretur imagine HBDF ſolo,
eodemque tempore AE.
Quod &c.
Def. 3. prima.
Corollarium.
Hinc patet graue perpendiculariter, violenterque deiectum
minimè ad terram venturum aggregato virium, quarum vna
eſt ab impellente impreßa, altera verò à grauitate dependens.
Nam ex impartita vt celerior fit caſus, quam vt graue in de­
curſu ſuo poſſit ex acceleratione naturali eum gradum acqui­
rere, quem certè ſponte ſua tantùm deſcendens in fine eiuſdem
altitudinis adeptum eſſet.
Hoc ita verum eſt, vt aliquando
minimum interſit, inter impetum ab ambabus cauſis proue­
nientem, & eum, qui a ſola oritur grauitate, quamobrem pa­
rum is proficeret, qui conaretur maiorem impetum componere
in caſu grauis, illi nempe adiecta vi, mobile idem in decurſu
impellente, vltra natiuam grauitatem, quod tamen fieri haud
dubiè poſſet, ſi caſus obliquus eßet.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index