Ceva, Giovanni, Geometria motus, 1692
page |< < of 110 > >|
1do arcus incuruatur, breuiores fiunt, quàm eſſent anteą.
Reſpondeo, quòd corda ao cùm ſit obliquior reſpectu
longitudinis ae, quàm reſpectu cæterarum centro propin­
quiorum, hinc fit vt, quantùm eſt ex hac ratione, faciliùs
aperiantur partes propinquiores centro; quamobrem, vtra­
que ratione inuicem temperata, dummodo arcus non ſit
ſummè incuruatus omnes partes aperientur, quantum ſa­
tis eſt ad intentum.
Altera difficultas eſt, quod elaterium quodlibet dum
reſtringitur videtur obſtare motui elaterij ſequentis.
Nam,
exempli gratia, in elaterio B ſemiannulus reſpiciens extre­
mum A, dum ſtringitur, optimè præſtat ſuum effectum, cum
eius motus ſit versùs centrum M At è contrario reliqua
pars, ſeu ſemiannulus reſpiciens prædictum centrum M, cum
habeat ſuum motum verſus A videtur obſtare, quo minus
liberè claudatur ſequens elaterium C.
Aque idem de cæte­
ris dicendum.
Huic incommodo conſultum eſt augendo
magnitudinem, & craſſitiem elateriorum, quò magis acce­
dunt ad centrum M.
Hinc enim ſequitur vt propter ma­
gnitudinem facilè conſentiant arcui, dum incuruatur; at
dum idem arcus liberè ſibi relinquitur, cum ſint corpulen­
tiora & craſſiora habent maius momentum, quàm cætera
graciliora, ideoque non modo vincunt motum illum op­
poſitum, ſed etiam imprimunt maiorem motum ferro ar­
cus, cui ille motus communicatur.
Aduerte quod commiſſuræ ſeu nodi, quò plures fuerint,
elateria autem maioris ponderis, arcus denique corporis
gracilioris equæ expeditioris, tanto ictus longat præſtan­
tior ſequetur, tum propter notabilem curuaturam brachio­
rum, tum propter momentum maius elateriorum, & quidem
poſita eadem potentia, aut etiam minori, pro vt longitudi­
nes vectium ſtatuuntur.
Aduerte etiam, longitudinem brachij AE, eiuſdemquę
correſpondentis debere cæteris paribus nonnihil imminui,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index