Ceva, Giovanni, Geometria motus, 1692

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 110 > >|
1BI, CN, DG, & inſcripta compoſita ex rectangulis inter ſe
pariter æquealtis BL, CR, DI, EN.
Cum circumſcriptą
figura differat ab inſcripta exceſſu, quo rectangulum DG
ſuperat BL; (nam reliqua circumſcripta AK, BI, CN, re­
liquis inſcriptis æqualia ſunt) ſequitur, exceſſum illum eſſe
minorem magnitudine Z.
Si ergo magnitudo Y ponatur
maior magnitudine ALGE pro exceſſu Z, maior etiam erit
circumſcripta AK, BI, CN, DG.
Quòd ſi contrà Y intelli­
gatur minor ipſa ALGE ex defectu Z, erit quoque eadem
Y minor, quàm inſcripta figura BL, CK, DI, EN.
Itaque
nunc, ſi fieri poteſt, ſit Y maior magnitudine ALGE per ip­
ſum exceſſum Z, & intelligantur tot motus, quot ſunt re­
ctangula in circumſcripta figura, ſcilicet ſint ipſi motus ab
A in B, à B in C, à C in D, & à D in E ſecundum deinceps,
temporum imagines AK, BI, CN, DG rectangula, quæ
ſint interſe, & propoſitis imaginibus homogeneæ, qui
motus erunt proptereà æquabiles.
His poſitis, tempus

per FM iuxta imaginem MH ad tempus per AB iuxta ima­
ginem rectangulum AK eandem habet rationem, quam re­
ctangulum MH ad rectangulum AK, ſimiliter idem tem­
pus per FM ſecundùm ipſam imaginem rectangulum MH

ad ſingula reliqua tempora per BC, CD, DE imaginibus
deinceps rectangulis BI, CN, DG habet eandem rationem,
quam rectangulum MH ad ſingula eodem ordine rectan­
gula BI, CN, DG.
Quo circa totidem rectangula ex MH,

quot ſunt illa, ex quibus conſtat circumſcripta figura, ha­
bebunt ad ea ipſa circumſcripta rectangula, ſeu ad eandem
circumſcriptam figuram AK, BI, CN, DG eandem ratio­
nem, quam totidem tempora eiuſdem imaginis MH ad ſi­
mul tempora, quorum imagines ſunt illa ipſa circumſcripta
rectangula AK, BI, CN, DG.
Quare etiam vnicum re­
ctangulum MH ad circumſcriptam figuram AK, BI, CN,
DG erit in eadem ratione, in quo vnicum tempus per FM
iuxta imaginem MH ad omnia ſimul illa tempora iuxtą

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index