Ceva, Giovanni, Geometria motus, 1692

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 110 > >|
1
Illud quoque hac occaſione aperiendum eſt, graue naturali­
ter deſcendens eò concitatiùs ferri, quoad potentia reſiſtentis
aeris (validior namque iſta fit, vbi mobilis caſus eſt celerior)
vi grauitatis mobili inhærenti exaquatur, tunc enim cauſą
vlterioris accelerationis adempta eſt, conſumiturque in lucta­
tione aeris contranitentis: quare tunc grane progrederetur
æquabili motu, id quòd citiùs euenire deberet ſi grane intrą
aquam deſcendat.
PROP. II. THEOR. II.
SI in eadem recta duos motus ſibi contrarios, ſimplices,
ac eodem tempore peractos intelligamus, mobile di­
ferentiam illorum ſpatiorum, ſi vtroque motu eſſet affe­
ctum, percurreret.
Tab. 4. Fig. 2.
Curratur à puncto L ſpatium LO imagine velocitatum
ABFG, & codem tempore curratur etiam recta OM ex
puncto altero O, ſcilicet contrario motu, & iuxta imaginem
AHIG prædictę homogeneam.
Dico mobile, compoſito ex
vtriſque motu, & tempore ipſo AG curſurum differentiam
LM dictorum ſpatiorum LO, OM.
Primùm intra parallelas AB, GF non ſe ſecent lineæ
BF, HI, & ducatur quælibet DC æquidiſtans AB, vel GF,
quæ fecet HI in E.
Manifeſtum eſt, mobile, compoſito
motu feratur habere duplicem velocitatem, vnam AB al­
teram illi oppoſitam AH, ob idque moueri verſus O ſolą
velocitate HB differentia dictarum interſe pugnantium
velocitatum: pariter momento D feretur mobile veloci­
tate EC differentia duarum DE, DC, & inſtanti G habebit

differentialem IF; ex quo ſequitur figuram BHEIFCB, dif­
ferentiam imaginum ABFG, HAGI, aptatam tempori AC
imaginem eſſe velocitatum compoſiti motus.
Hoc po­

ſito habebit LM ad LO eandem rationem, ac BHIF ad
ABFG; Propterea LM, quæ eſt differentia ſpatiorum LO,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index