Ceva, Giovanni, Geometria motus, 1692

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 110 > >|
1cta FE parallela AB, vti etiam FG parallela AC, erunt

AE, AG latera compoſiti motus, cuius ſemita AF: Con­
cipiatur modò P momentum, quo mobile adeſt in F, &
ducta OPK parallela alteri HI, vel NL, erit imago MHIL ad

imaginem PHIK, hoc eſt MH ad HP, vt CA ad AE, ſeu vt BD
ad GF.
Pariter erit imago NHM ad imaginem OHP, hoc eſt
quadratum ex MH ad quadratum ex PH; immò id ex BO ad
illud ex GF, vt BA ad AG; quamobrem punctum F cadet
in curuam parabolicam communem, cuius diameter AB,
& baſis, ſeu ordinatim applicata BD, ſcilicet AFD erit ipſa
curua parabolica.
Quod &c.
pr. 2. primum
huius.
Pr. 3. huius.
Ex eadem.
Pr. 2. huius.
Scholium.
Quoniam graue, quod iaculatur extræ perpendiculum, li­
berum ab omni obice, niſi turbaretur eius motus à proprią
grauitate pergerct moueri æquabiliter iuxta directionem, ve­
locitatemque ei traditam; habet verò coniunctam grauita­
tem, qua, niſi ab impreſſo impetu flecteretur motus, deſcen­
deret iuxta perpendiculum motu naturaliter concitato, cuius
imago velocitatum, triangulum eſt; Hinc propterea granę
vltra perpendiculum proiectum deſcribit in curſu ſuo, motu
ſcilicet compoſite, parabolam vulgatam.
Verùm enim verò
deſcriptionem iſt am neceſſe aliquo pacto eſt ex duabus cauſis
vitiari, hoc est ab aeris reſiſtentia, & perpendiculis non in­
terſe parallelis, quippe in idem, vnumque punctum, vniuerſi
centrum, conuergentibus.
PROP. XIII. THEOR. IX.
SI ab aſſumpto hyperbolæ puncto, recta axi primo pa­

rallela deducatur, quæ ad ſecundam diametrum per­
tingat; Quadrilineum comprehenſum ab ipſa curua hy­
perbolica.
& dictis tribus rectis, erit imago velocitatis il-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index