Ceva, Giovanni, Geometria motus, 1692

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 110 > >|
1
Ex mechani­
cis,
PROP. XXII. THEOR. XVII.
Tab. 7. fig. 1.
IMagines velocitatum, ſeu ſpatia, quæ curruntur accele­
ratis motibus, ſunt vt ſolida ab imaginibus ſimplicium
motuum, ex quibus ipſi gignuntur accelerati.
Sint imagines ſimplicium motuum ABC, GLH, & ſoli­
da ab ipſis imaginibus (angulis ACQ, GHD ſemper re­
ctis, aut ſaltem æqualibus) intelligantur ABCRQ, GLHD.
Dico, vt ſunt interſe iſta ſolida, ſic eſſe homologè ſpatium
exactum tempore AC motu accelerato ex ſimplici motu
imaginis ABC ad ſpatium tranſactum tempore GH motu
item accelerato ex ſimplici imagine priori homogeneą
GLH: ſecetur ſolidum ABCRQ plano æquidiſtanti QCR,

quod faciat in ſolido ipſo ſectionem TSVX: erit hæc figu­
ra prorſus ſimilis, ac æqualis conterminæ ABVI; quare

cum in accelerato motu velocitas, quæ habetur momen­
to C ad velocitatem momento S ſit vt imago ABC ſim­

plex ad ſegmentum eius ABVS: erit etiam QCR æqualis
ABC ad ſectionem ſolidi TSVX, quæ æquatur ABVS, vt
illa eadem velocitas momento C mobili inhærens ad ve­
locitatem momento S alterius accelerati motus.
Eſt au­
tem ſectio TSVX ad libitum ſumpta; ergo ſolidum ABC­

QR poteſt ſumi merito vt imago velocitatum accelerati

motus, cuius ſimplex imago ABC: & eodem modo ſoli­
dum alterum vicem geret imaginis velocitatum alterius
motus ex ſimplici imagine GLH, itaque erit ob homoge­
neitatem ſpatium tranſactum motu accelerato iuxta ſim­
plicem imaginem ABC ad ſpatium tranſactum motu ac­
celerato iuxta ſimplicem imaginem GLH, temporibus AC,
GH, vt ſolidum ABCQR ad ALHD,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index