Ceva, Giovanni, Geometria motus, 1692

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 110 > >|
1torum motuum ex ſimplicibus geneſibus, quæ ſint in ea­
dem altitudine DFG, KFG, ſunt in reciproca ratione am­
plitudinum, ſeu primarum velocitatum KG ad DG, vel
BC; ex æquali igitur ſpatia acceleratorum motuum ex
propoſitis ſimplicibus geneſibus BAC, KFG nectentur ex
ratione duplicata altitudinum AC ad FG, & reciproca
amplitudinum KG ad BC earundem geneſum BAC,
KFG.
Quod &c.
Tab. 7. fig. 6.
28. huius.
29. huius.
Scholium.
At quia in ſpatijs, quæ accelerato motu peraguntur; non
ſeruatur ratio altitudinum geneſum ſimplicium, ex quo ori­
tur in hac methodo quædam percipiendi difficultas; ideo ſe­
quenti problemate, alijſque iam notis veritatibus, rem planè
illuſtrabimus, ac ſimul doctrina vſum trademus.
PROP. XXXI. PROB. VI.
EX datis ſpatijs accelerato motu confectis, cognitiſ­
que primis, aut poſtremis ſimilium, ſimpliciumque
motuum velocitatibus, reperire tempora ipſorum de­
curſuum.
Spatia motibus acceleratis exacta ſunt C, D, & velo­

tates, ſeu amplitudines geneſum ponantur eſſe A, B, ſcili­
cet A principio motus per C, & B initio motus per D, quæ­
ritur ratio temporum, quibus exiguntur propoſita ſpatia.
Vt A ad B, ita fiat C ad E, & inter E, et D ſumatur F me­
dia proportionalis.
Dico ipſa tempora eſſe vt E ad F.
Componuntur ſpatia acceleratis motibus exacta ex ratio­

ne quadratorum temporum, & ex ea amplitudinum, ſeu
homologarum velocitatum in ſimplicibus motibus, ſimili­

buſque ſumptarum; & ideo temporum quadrata necten­
tur ex ratione ſpatiorum C ad D, & ex reciproca ampli-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index