Ceva, Giovanni, Geometria motus, 1692

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 110 > >|
1MO curretur iuxta imaginem BHIF, nempe compoſito
motu, & tempore AG.
Tab. 4. Fig. 2.
Def. 3 prima.
Pr. 2. primą
huius.
2. Se nunc ſecent lineæ BF, HI in C. Ducatur CD pa­

rallela alteri æquidiſtantium AB, GF.
Conſtat ex prima
parte, quòd mobile compoſito motu, & iuxta imaginem
HBC feretur verſus O tempore AD; ſit ergo ſpatium, quod
curreretur illa imagine, PR, & ob id LO ad PR eandem̨

habebit rationem quam imago ABFG ad imaginem̨
HBC.
Tab. 4. fig. 3.
Pr. 2. prima
Similiter dum mobile mouetur tempore DG iuxta ima­
gines DCIG, DCFG, feretur verè ſecundùm imaginem̨

FCI verſus L, quamobrem ſi ſpatium, quod exigeretur
hac imagine ſit RQ, habebit iſtud ad LO eandem rationem,

quam imago CFI ad imaginem ABFG, & ideo ex æquali
QR ad PR ſe habebit vt imago CFI ad imaginem HBC; ſi
igitur ponatur ABFG maior imagine AHIG, demptà co­
muniter AHCFG relinquetur HBC maior imagine CEI, &
ideo etiam PR maior QR: curritur verò PR versùs R tem­
pore AD, & RQ versùs P tempore DG, ergo toto tempo­
re AG curretur PQ differentia ſpatiorum PR, RQ Cum
verò HBC ad CFI, ſit vt PR ad RQ, erit diuidendo vt ex­
ceſſus imaginis HBC ſupra imaginem FCI ad imaginem̨
iſtam, ita PQ ad QR, & oſtenſum eſt QR ad LO, ſicut ima­
go FCI ad imaginem ABFG, ergo ex æquali exceſſus ima­
ginis HBC ſupra imaginem AHIG habebit eandem ratio­
nem ad imaginem AHIG, ac PQ ad LO, at eſt in illa eadem
ratione etiam LM ad LO (eſt enim LO ad MO vt imago
ABFG ad imaginem AHIG) ergo PQ erit æqualis LM,
atque adeo mobile dum currit vtroque motu, hoc eſt iux­
ta ſimul duas imagines propoſitas contrariorum motuum,
peraget ſpatium LM versùs O ſecundùm imaginem, quæ
differentia eſt propoſitarum ABFG, AHIG, tempore AG.
Quod &c.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index